15
At enim vero indoles Anecdotorum hine cognoscitur, quam toti libro inesse suspicamur quidem, non autem ubique possumus argumentis evincere. Imperatori crimini dantur quae mi- nistri eius male gesserunt, quae uxor clam marito commisit scelera, etiam quae in rerum natura erumpebant prodigia, inundationes, frugum sterilitas, terrae motus alia; nostro loco, quae Ju- stinianus egisse fertur aut a Justino perpetrata sunt, aut a factione, quae Thracum familiae favit post mortem Anastasii et sperabat fore, ut tali modo adversariorum studia ad irritum pos- set redigere, qui sub Anastasio summa fuerant auctoritate. Schmidtius) coniecturam proposuit, anno 531. fuisse factionem eorum, qui nec probarent imperatoris favorem Venetorum neque Or- thodoxorum neque imperandi eius rationem, sed Hypatium vellent evehere ad summam digni- tatem, Anastasii propinquum. Tum autem non primo illa factio orta esse potest, suberat po- tius iam inde ex eo tempore, quo Justinus imperator factus est, occasione autem 531. data ute- batur, ut victoriam reportaret, imperiumque recuperaret ²). Historici tradunt²). Justinum a populo et militibus imperatorem esse renuntiatum, in Anecdotis vero legitur): minis perterritum populum senatumque comprobasse Justiniani adoptionem.— Quomodo hos tam discrepantes nuntios conciliabimus, nisi statuerimus, factiones inter se certantes de summa rerum hisce ver- bis esse significatas? Padem enim populi turba non avunculo acclamabit, et paullo post obnite- tur, ne sororis filium adoptet imperator iam senex capularis!— Ex quibusnam hae factiones fuerint compositae, coniicere tantum licet, milites videntur Thracibus favisse, senatus vero re- pugnavit). Qua de re certaverint intelliget, qui quanti momenti fuerint tum temporis factiones circi perpenderit, quae simul controversias ecclesiasticas et res publicas sibi arrogabant, et hi- storiae tumultus Victoriae sive Nicae animum attenderit, quo tempore maxime fervebant licentia et partium studium ⁵). Veneti sunt orthodoxi, qui pugnant pro Thracum familia et Justiniani
¹) cf. Schmidt Aufstand in Constantinopel cap. 24. et 46. distinguit de Nicae tempore agens:„die dynastische, circensische und kirchliche Opposition.“
²) cf. de factione Justiniani Victorem Tunnunensem in Thesaur. temp. Scaligeri p. II. pag. 7.
²) cf. Evagr. IV. 1 ct 2.— Zonaras XIV. 5. Theophanes pag. 113. Procop. Anccd. VI. pag. 44.— Baronius
in annalibus ad ann. 518 sequitur Justini ipsius verba in epistolis ad Hormisdam datis, se invitum et
inopinato imperatorem esse renuntiatum.
cf. cap. IX. pag. 67. 1.
*) Factionem quoque fuisse in senatu eorum, qui Justiniano favereut, apparet ex verbis Zonarae(XIV. 5) et Cyrilli Scythopolitani: senatum ab imperatore petiisse, ut magistrum militum collegam adscisceret.
*) Nitimur Baronio, qui in ann. eccles.(Romae 1588— 1607 editis) ad annum 501 Nr. 4. 5, 6. id demonstravit, Venetos fuisse orthodoxos, quod Tillemontius(histoire des empereurs tom, VI. p. 554) probare noluit, caussa ductus levissima, quia in circo fidei defensores non possint cogitari. Wilken.(über die Parteien d. Rennbahn in Raumers histor. Taschenbuch I. 1830. pag. 295) dicit:„Die leidenschaftliche Erbitterung der Parteien im Hippodrom scheint durch kirchliche Streitigkeiten sehr gesteigert worden zu sein, obwol sich nicht nachweisen lässt, dass eine dieser Parteien cine der ketzerischen Lehrmeinungen besonders begünstigt habe.“ vag. 321 autem concedit:„Nach dem Dialoge liess der mandator ausser den Vorwür- fen auch Reden fallen gegen die Prasinen, in welchen die Anschuldigung manichäischer Ketzerei lag.“— Schmidt. Aufstand pag. 34. sequitur Baronium.—(cf. Friedländer: Die Circusparteien zu Rom in der Kaiserzeit. Jahns Jahrb. 1856. 73. Bd. pag. 745.)
4
.,—


