14
non accedemus opinioni Gibbonii aliorumque¹), qui hoc- Procopii probantes eum veracem testem etiam habent eorum, quae exinde litteris mandavit. Palam enim fit hoc loco, quo consilio et proposito totus liber scriptus sit, quo intuens imperatorem pinxerit scriptor et de eius factis iu- dicaverit.— Anecdotorum librum sic disposuit, ut rebus a Justiniano ipso gestis brevi commen- tario absolutam historiam Justini I. praemitteret, ut praesertim ea in medium proferret, duae de Justiniano memorabilia tum erant narranda. Partem inde a capite VI. usque ad cap. IX. pro- quxit. Justinus quidem a Procopio aliis quoque locis senex reipublicae gerendae haud omnino peritus nominatur ²), nostro vero exhibetur homo insignis stoliditatis summa cum infantia sum- maque rusticitate coniunctae*), ut fides comparetur insequentibus, etiam tum summum imperium penes Justinianum fuisse, cui ab initio in animo erat, orbi Romano inferre perniciem. Licet verum sit, Justinum nescivisse litteras, hac re non efficitur, eum stolidum fuisse hominem. Eodem enim tempore Theodoricus rex clarissimus litteras nescivit, quis vero est, qui contendat, hac ex caussâ eum fuisse stolidum? Facta verbaque Justini ab historicis tradita docent, eum non ignarum fuisse eorum, quae familiae et sibi ipsi possent prodesset*).— Deinde non tantum Vi- taliani obtruncationem Justiniani factam esse jussu et consilio narratur, quod speciem veri quan- dam prae se fert— incrementum inde percepit dignitatis et in eius locum est suffectus— sed etiam Amantii caedes ei adscribitur, quod unico Anecdotorum testimonio firmatur et minus pro- pabile videtur. Justini enim esse debuit, adversarium illum sibi molestum e medio tollere. Difficultas tanta est huius loci, ut Isambertus, qui fidem Anecdotis vindicare sibi proposuit, ad coniecturam lacunae confugerets) verbaque ad Justinum esse referenda contenderet. At(Anecd. pag. 45. lin. 12.) duum primam mentionem iniecisset sororis filii, scriptor pergit:„ εος e sο dοκνρτο ιmν dOντꝙοσνσηνόαν εα Fνον lνιαμο ευνερον alrtos,“ quae de Justino sene non potuit dicere. Porro nuncupat Justinianus ipse) Vitalianum fratrem, quod ut Alemannus recte annotavit de σeεκοωπιοεα i. e. iurata mutua fraterna fide super sacram mensam intelligendum est, et idem plane Anecdotis asseritur; locus igitur in Justinianum tantum cadere potest et ne- gari nequit, scriptoris consilium esse, ut libri de bello Vandal. et de aedif. testantur, illi esse adscribenda omnia quae tunc fiebant fausta et nefaria.
¹) cf. Gibbon. volume VII. cap. XL. pag. 46. sdd, ¹) cf. de bello Vandalico lib. I. sub initio: Justinus fuit iam exacta actate, et reipublicae gerendae haud
omnino peritus, itaque penes Justinianum imperium fuit 2uτ 2OuOLν.—— Similia continet locus de ae- 2—..„„ 4— dific. lib. I. cap. 3. pag. 184. 9:— m⁹Oα⁴ο 1νιστ⁵ονν εα I0ταιι¶qέοσαάαεμνα σ 9ε09,
5
7,,; rrel„œl ἀoναον τmĩ5μααεν νια0mo⁴ Blacherniani Justiniano.
³) cf. cap. VI. pag. 45. 10.
*) Theodorus lector perhibet lib. I: Justinum prudentem fuisse rectaeque fidei zelotem, idemque: erat „„, 3 5.. 7 r dν J⁴ τπτ⁴πμιιν ι⁶ςιτο eeis.— orationem eius in senatu habitam legas ap. Zonaram XIV. 5.
Sout&νᷣ αινπα dεμκακεο, tribuit igitur restaurationem templi
³) Isambert. pag. 431:„nous croyons fermement qu'il y a une lacune, ces verbes n'ont aucun rapport avec ce qui prêécède, et tout porte à croire qu'il s'agit ici non de Justinien, mais de Justin.“— Similia de caede Vitaliani pag. 432.
³) In epistola data ad Hormisdam papam. cf. Alemanni notas ad h. locum.


