Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

13

bertus¹) enim iam respondit illis, qui hoc negant propter verba Procopii, se ad finem perduxisse libros de aedificiis post inaugurationem templi St. Sophiae²). J. Malalas) hanc inaugurationem factam esse narrat indictione XI per Eutychium patriarcham i. e. anno 563, ita ut eodem anno Procopius praefectura urbis sit functus, egisse autem Malalam demonstravit vir doctus Pari- siensis de restauratione templi St. Sophiae, cuius trullum anno 558 corruerat, primam vero in- augurationem factam esse anno 553, et ad hanc Procopii verba esse referenda*). De morte Procopii igitur aliam coniecturam proponemus aptiorem, scilicet hanc: Liber Anecdotorum, ea specie qua traditus est, vix videtur dignus Procopio viro eruditissimo, pollicetur enim, quae libro non continentur), itaque Procopius circa annum 559 morte fortasse repentina est oppres- sus. Quod ut probem, duo adiicio argumenta:

1. Agathias Myrrhinaeus eam ob caussam opus de bellis rebusque gestis Justiniani usque ad annum 559. produxisse videtur, quoniam Procopius sibi proposuerat, historiam sui temporis conscribere, rem vero susceptam infectam reliquerat.

2. Procopius sine dubio, ubi ad dignitatem consiliarii pervenit, vir erat iam de republica bene meritus, historiae quoque sui temporis intexuit permulta, quae Leone et Anastasio im- peratoribus fiebant, suae, ut ipse testatur, vitae actate. Coniectura nostra ea de caussa neminem offendet, Procopium anno 559 septuagenarium esse mortuum).

IV.

Quaerentibus nobis, quaenam fides sit Anecdotis habenda, et quae ratio intercedat inter Anecdota ceterosque Procopii libros, nitendum est praesertim duplici genere rerum, vel earum. quae etiam a ceteris historicis referuntur, vel earum, quae etiam in ceteris libris eiusdem scri- ptoris occurrunt. Ex illarum numero exhibemus ea, quae Anecdota tradunt de historia imperii sub Justino primo, ut probemus sententiam nostram, Anecdotorum narrationes maxima cautione esse excipiendas et exemplo comprobemus, quantus adhuc acumini critico lateat labor. Historia Justini vinculo arctissimo coniuncta est cum historia imperii Justinianei, eadem enim imperandi ratio, eadem studia fidei et rixarum circensium Justiniano erant et Justino avunculo. Tamen

¹) Pag. XIII et XV.

²2) cf. de aedif. I. cap. I.

³) cf. Mal. XIII. p. 493.

Idem Zonaram sequitur, qui pontem Sangaris aedificatum narrat anno 535, Theophanes autem sub anno 563 huius facti facit mentionem.

cf. pag. 70. 1.ut paullo post dicam. pag. 102. 3. pag. 145. 8. promittit quoque se supplicia Christi- anis constituta enarraturum pag. 55, cuius rei nuspiam invenitur vestigium.(ef. pag. 76, 4 cum notis

4

Alemanni) ³) Isamb. pag. 517 eandem tuetur sententiam addens:S'il avait écrit plus tard, il aurait parlé des violen-

ces de Just. contre Eutychius patriarche de Constant. et Anastase p. de Antioche, à raison de son édit sur Pincorruptibilité du corps de Thomme Dieu.*