12
copius tum adhuc inter vivos ſuerit, valde est dubium, ut ex iis quae sequuntur, apparebit. Hanckius ¹) putat usque ad illum annum Procopii vitam esse productam, quem ingens aquarum inopia reddebat inclytum. Ut Theophanes narrat, mense Novembri, ex diuturniore imbris pe- nuria magnus ubique aquarum defectus exstitit, adeo ut ad aquarum receptacula rixae pugnae- que committerentur. Huc refert Hanckius verba Anecdotorum ²): 10„ 0à 1 110160 d ον 0 1ερεο⁶τσόντ ⁴(ςε νταες 2α ⁴νεοσαν 60⁴αιαισο ⁴e dνιρν τιυνἀ ε Th» 6du* alsd„νοννυ ⁴τεοέα⁴εοιν⁸ 20 0⁶⁰οGoϑτοσι άννυιαιμ⁵ ττιοσςεασ„92o*, zcinε 0, 11ενιυι ³εέε αmέμ 1ᷣ ναςα 2eOrr,Oℳ,τοι ττοοσ⁸ν Sed nobis hacc conclusio minus videtur verisimilis ³), illis enim locis(Theophanis) pluviarum penuria erat, duac inopiam aquarum efficiebat, his vero narratur, effracto aquarum ductu hoc
esse factum, quod, ut apparet, eandem in rem vix potest referri.— Theophanes quidem nos certiores facit, Procopium urbis praefectum mense Abrili anni 562 occasione data quaestionis laesac maiestatis in Sergium aliosque habitae— quibus Belisarium etiam interfuisse narrat—
munere esse remotum, Andreamque Logothetam ei esse suflectum; sed inde non sequitur, Pro- copium historicum intelligendum esse. In alios eiusdem nominis viros, quos novimus, hoc factum sane cadere non potest, at nomen Procopii quam fuerit divulgatum et vulgare ex indicc propo- sito licet videre“*).— Procopius vero historicus cooptatus esse videtur in senatorum illustriumque ordinem, quorum ex ordine plerumque praefectus urbi sumebatur ⁵) 6)? At Theophanes alias, Si Procopium historicum commemorat, distinguit cognomine„Gνꝙρꝙέόε³⁶ςε*ν), hoc loco cognomen illud codex praebet nullus. Etiam J. Malala, quem secutus factum illud retulit, non dicit Pro- copium urbi praefectum Caesarea oriundum esse*). Nullo in loco Procopii commemoratur res
post annum 558. facta, de Procobio nostro igitur non sermo est illo Theophanis loco. Isam-
¹) De seriptoribus Byzantinis pag. 1583.
2) cf. Anecd. cap. XXVI. pag. 146. lin. 3.
³) Teuffel. pag. 39. nobiscum consentit.
³) Sunt enim: Procopius Gazaeus sophista Christianus sub Justino anno 520 clarus, praeceptor Chorici so- phistae, qui ei successit cumque defunctum diserta oratione laudavit: Procopius Chartophylax vel pres- pyter qui c. annum 525 composuit commentarium de LXX discipulis Christi: Procopius sub Anastasio Palaestinae praefectus(cf. de aedif. V, 7).
³) Illustrem vocant Nicephor. XVII, 10 et Suidas(Kannegieseri verba I. pag. XIV. non possumus probare, qui Suidam erroris accusat, quia ex Constantin. Porphyrogenet. de them. I. 2. quae de Hesychio erant dicta, de Procopio praedicaverit, Hesychio vero detraxerit) et anonymus chronici auctor, quem ex bibl. Vat. laudat Alemannus. Senatorem se fuisse ipse innuere videtur cap. XII. Anecd.— Teuffelio(pag. 39) senator et illustris idem fere significat, Kannegieser. I. pPag. XV dicit:„Die spätern Schriftsteller bezeich- nen durch 141,%⁴⁶G den Rang, welcher zwischen den Patriciern und Consularen in der Mitte steht.“ Ducange s. v. reservatum dicit titulum inustris viri consulibus, praefectis praetorii aut urbis, quaestori- bus et militiae magistris, sed votandum est, illum esse innisum„notitia dignitatum imperii sub Theodo- sio,“ posterioribus autem temporibus multo plures hoc titulo. ut solet; esse insignitos, verisimile est.
⁴) Isambert. pag. XIII coniicit:„Quinze ans environ de service aux armées et ses traveaux historiques suf- fisaient et au delà pour lui mériter cette distinction“(Sc. titulum 1110το.
7) of. edit. Classen. pag. 231. I. et 5. pag. 315. 1.
8) cf. Isambert. pag. XII. et Malala XVIII. pag. 494.


