Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

bitationes supersint, quamvis Alemannus et Reiskius, viri summa doctrinae copia instructi, ma- ximam diligentiam lectionibus recte constituendis impenderint ¹) ²).

III.

Deducti jam sumus iis, de quibus hucusque egimus, ad eam quaestionem, quo lempore Anecdola sint conscripta, sive quando Procopius diem obierit supremum; utrumque enim quam arctissime cohaeret, Anecdota scilicet sunt ultimum scriptoris opus, et simul mors repentina caussa esse videtur formae libri minus perpolitae. Dolendum est, nos testimoniis de Procopii vita paene esse destitutos, pauca enim quae narrant eiusdem aut proximi seculi scriptores omnia fere iis nituntur, quae ipse de se suaque vita sparsim in medium protulerat. Raro autem hanc materiam tangit, et occasione data in libris de bellis sui ipsius mentionem iniicit*). Libri bellorum licet usque ad annum 554 historiam enarrent*), tamen ex libris de aedificiis planum fit, Procopium anno 558 adhuc fuisse superstitem. Justinianus enim anno imperii 32 i. e. p. Chr. 558, muros longos reparabat), cuius rei mentionem iniicit caput IX. libri quarti de aedi- ſiciis. Eiusdem anni in Anecdotis pluribus locis mentio fit, innuunt enim annos iam triginta duos imperii Justiniani esse praeterlapsos. 5). Gibbonius porro suspicatur, scriptorem etiam anno 562 vixisse, munere enim illo anno praefecti urbis functum et remotum esse*). Num vero Pro-

¹) Quibus accesserunt Isambert. pag. 360. et Piccolos Graecus cf. Isambert. pag. 535. De eo quid praesti- terint cf. censura edit. Paris. in Jahnii annalibus 1857. tom. 75. pag. 769. a C. Hopfio scripta.

²) Lacunas inesse libro contendit Isambert., Hopfius autem 1. I. recte dicit:Durch Annahme von Lücken die oft vorkommenden Anachronismen zu beseitigen ist jedenfalls gewagter als Reiskes verwegenste Coniectur. Turbata est tamen oratio his locis: cap. IV. pag. 31, 6. cap. V. pag. 36, 14. cap. XVII. pag. 105, 18. cap. XXIII. pag, 131, 23. cap. XXV. pag. 140, 17. et quam maxime cap. IX. pag. 65, 2, quo loco de morbo imperatoris sermo est,

³) Sunt autem haec: consiliarius fit Belisarii(tom. I. ed. Dindorf. pag. 10. I. 15. pag. 60. 1. pag. 370. 8.) illum in Africam sequitur, ad id somnio commotus(I, 363, 2), Syracusas ab eo missus est et mandata egregie confecit(I, 370, 7), viso in Africa fonte mirabili, praedicit victoriam Belisario(I, 378. 2), fervente seditione fugiens Carthagine, Syracusas navigat, et Belisarium adit,(I, 475, 4) Neapolin ab eo missus est(II. 158, 23) milites colligit et classem curat,(II, 162, 6) in obsidione Auximi Belisario militare con- silium dat(II, 241, 24), pestem Byzantii grassantem vidit(I, 251, 4), Cappadociam et Armeniam obiit (I, 84, 6).

*) Anno 551 libri de bellis VII priores ad finem sunt perducti, cf. Teuffel. I. I. pag. 42: Die Vandalica ge- hen bis 545, das weitere wird dort summarisch erzält. Die Persica erstrecken sich bis zu Justinians 23. Regierungsjahr, also 550(cf. II, 30) und die Gothica(I-III) gehen bis über das 15. Jahr dieses Krieges hinaus(III, 39 extr. u. 40) also bis 550. Liber octavus bellorum, qui appendicis loco additus est, con- scriptus est anno 555.

³) cf. Theophanes in Chronico ad annum mundi 6051, Justiniani 32.

*) cf. Anecd. cap. XIII et cap. XXIV bis.

) ef. Gibbon. tom. VII. cap. 40. pag. 79. Teuffel. pag. 39 dicit: im Jahr 562 hat er über eine Verschwö- rung als praefectus urbi zu richten, in welche man auch Belisar verwickeln will sqd.

2*