Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

leberrimo historico, subdere voluit, explicandi sunt ii loci, quibus scriptor Anecdotorum sin- gulari quadam diligentia et copiosius de lis agit, quae urbi patriae acciderunt adversa*), quae in medium profert de persecutionibus in Samaritanos Iudacosque illius regionis constitutis, de inundationibus et terrae motibus illius regionis alia. Quae duum ita sint, confugere non licet ad eam explicandi rationem, scriptorem Anecdotorum nobis ignotum fortuito etiam Caesarea fuisse oriundum, nam caussae, quas Academicus Parisiensis proposuit, Evangelium advocatum auctorem esse, qui, ut Anecdota indicant, Caesareensis erat, nullius prorsus sunt momenti, ut lsambertus iam pluribus verbis probavit).

2. Lingua libera, qua Procopius iam in conscribendis historiae libris mirum in modum usus erat*) in Anecdotis sane offendit, quoniam nova atque inusitata ratione imperatorem ipsum no- tat, tamen eodem pacto duces quoque et magistratus perstringuntur*), neque in ullum alium scriptorem illius aetatis depravatae nobis notum cadere potest talis libertas dicendi, qualis in Anecdotis deprehenditur; agnoscitur potius etiam hac re Procopius ille, qui iam antea ausus erat tam sparsim suis libris imperatoris laudes inserere.

Eichelius intellexisse videtur, caussas a se et aliis prolatas, ut probarent. Procopium non esse scriptorem, levissimas esse, coniecturam enim aliam quoque protulit): librum muillis modis in- terpolari potuisse ac revera interpolalum esse a viro quodam Romanue ecclesiae addicto 6). Quae dicta puto de gravissimis locis, qui capp. VI, VIII et XI. continentur. Sed quominus probemus tale iudicium prohibet accuratior libri consideratio, nam sublatis his sedibus malevolentiae nihilominus eadem ira idemque studium ex toto Anecdotorum lipro eluceret. In universum enim dicendum est. indolem totius libri esse eandem, cui igitur nec detrahere neque addere quidquam concessum est. Licet jure dici possit manum extremam operi non accessisse, formam libri lima egere et dictionem parum esse perpolitam, ita ut non raro ordo vocabulorum sententiarumque perturbetur, tamen non concesserim, quae Eichelius opinatus est: nihil facilius esse, quam ho- nmini linguae apprime perilo eæprimere aucloris illius, quocum assidua lectione familiaritatem quandan contrawerit, dichionem dicendi. Lectionum varietas tanta est ut nonnunquam de vera lectione du-

¹) pag. 75 150. 153. cum notis Alem. pag. 415. pag. 405 407. ²) cf. Isambert. pag. XIX.

8

cf. Alem. praefat. pag. XIX. Liberrime Joannis pracfecti praetorio impietatem obiurgat; Triboniani

.

avaritiam arguit, Arethae ducis ingenium subdolum et infidum vituperat, foedissimamque Bessae, Acacii, Joannis Zibi atque Forficulae pecuniae cupiditatem; Veri temulentiam accusat, Sergii fastum ac mollitiem, Maximini ignaviam. Hacc in primarios senatores, et imperii Romani proceres, summa sipi necessitudine coniunctos, ipsis vivis evulgavit.

Loci permulti huc pertinent, tamen Teuffelii sententiam pag. 58 non probamus, qui dicit:Es könnte zwar scheinen, als hätte Procop in dieser Schrift das nämliche Princip durchgefürt, wie in den Büchern de aedif. nur hier nach der entgegengesetzten Seite, und hätte alles Schlechte, was durch die Beamten ge- schah, auf Rechnung des Kaisers gesetzt. Aber diess wird durch die Stelle über Leo Cilix widerlegt. At Justiniani castigatio nequaquam minnitur eo, quod Leonem hominem depingit sceleratum.

Praefat. cap. XII.

*) Nisi fallor Alemannum ipsum aceusat.