liberalitatem ¹).— Interpretes, qui Procopium scriptorem fuisse affirmant, officio quidem non defuerunt suo enumerantes cum Teuffelio ²) locos, quibus deprehenditur Procopi describendi ratio, qui res gestas non simpliciter, sed ita narrat, ut simul unde singula eventa orta sint et quomodo cohaereant demonstret, quibus eandem fere praebent Anecdota opinionem de fato, quam libri de bellis proposuerant, quibus denique de consiliis imperatoris, de imperii statu et conditionibus, de exterarum gentium rebus et rationibus et necessitatibus, idem sentit Anec- dotorum scriptor, quod Procopius alias professus erat; attamen discrepantia librorum tam con- spicua atque mira tali argumentandi ratione non satis explicatur et excusatur. Quin etiam con- sulto et cogitate commutasse videtur, quae a ceteris libris abhorrent judicia et sententiae: ma- lam enim in partem omnia vertuntur, quae antea parce et ambigue significaverat, ita tamen ut appareat, quam arcte utrumque cohaereat.— In Anecdotis doctrina etiam Procopii eximia pellucet, qui antiquitatum perscrutator diligentissimus fuisse perhibeturs), et antea etiam passim de rebus ad antiquam Italiae et Africae historiam pertinentibus non inepte disseruerat?).— Quae prolata sunt hoc in libro ceteris libris contraria?), excusantur minus ea caussa, quam scriptor ipse innuit, quoniam antea veritatem reticere coactus sit, quam mutata de imperio Ju- stiniani sententia, et in dies aucta in illum indignatione, ut infra loco opportuniore demon- strabimus.
Non desunt porro argumenta, quibus diserte indicatur, scriptorem Anecdotorum tantum Procopium éêsse posse.
1. Dicit enim scriptor in praefationibus librorum de bellis, se Caesarea oriundum esse, et lo- cus quidam Anecdotorum(cap. XI. 7) nos etiam certiores facit, patriam scriptoris esse Caesa- ream Palaestinensem. Obiicienti astutiam inde falsarii apparere, qui opus suum Procopio, ce-
¹) Kannegieserus tom. IV. pag. 43 dicit:„Ein richtiges Gefül des Schicklichen und ein geläuterter Geschmack jst dem Procopius eigen, der Verfasser der Anecdota findet Vergnügen an Uebertreibungen, Zerrbildern und haarklein erzälten Bosheiten. Ein Argument, das von der Verschiedenheit der Gesinnung, der Bil- dung und des Geschmackes hergenommen ist, hat wenigstens den Vorteil, dass es von Jedem, dessen Sinne aufgeschloszen sind, verstanden wird(cf. Eichel. praefat. cap. X).
²) ef. Teuffel. pag. 63.
³) cf. Agathiam lib. IV. cap. 26 ed. Niebuhr. et Anccdot. pag. 264, lin. 19.—
*) Ex Ancecdotis hue pertinent non pauca, ex quibus narrationem tantummodo de Domitiani morte exhibe- mus, praeterea non exstantem. cf. cap. VIII. cum notis Alemanni et Eichelii. 8
²) Hue non pertinet locus cap. XVI, pag. 96 de Amalasunthae morte, ut Kannegieser. tom. IV, pag. 24 con- tendit. Affirmat enim Procopius, se in libris de bello Gothico vera non potuisse enarrare, quoniam Tneodora tum adhuc fuerit superstes. Libro autem IV. Gothicorum cap. 13— 21 Romae oppugnatio enar- ratur per Totilam regem, quae fiebat anno 547.— Pers. II, 30 cxtr. et Goth. IV. 30 mortis etiam Theo- dorae fit mentio, anno igitur 547, quo Theodora mortua est, libri non erant perfecti et editi. Teuffel. acute:„Man muss unterscheiden zwischen Abfassung u. Herausgabe der Bücher, und auf das erstere be- zieht sich die Stelle der Anecdota.“ Quae addit minus sunt probanda:„dass er nicht nachträglich bei der letzten Bearbeitung einen die Wahrheit enthüllenden Zusatz machte, war natürlich, da zu dieser Zeit
Theodora noch in frischem Andenken, eine misliebige Eröffnung daher nicht ratsam war.“ 9


