16
adoptione, Prasini autem Monophysitae et Anastasii laudatores. Anno 531. quidem Caesii im- peratori etiam oblocuti sunt, haec vero inimicitia nec longum per tempus perdurabat, neque, ut Anecdota testantur, de omnibus huius factionis asseclis potest praedicari. Inde ab illo anno Veneti denuo et imperatori favebant et fovebantur, Theodora quoque huius coloris favorem si- mulavit, licet clam cum adversariis societate iuncta fuerit. Certatum insuper est, num Thraci- bus an Anastasii propinquis imperium esset, num maxistratus et instituta antiqua reipublicae Romanae abroganda sint, ut imperator operam dedit, an retinenda.
Quibus praemissis historia Romana sub Justino, in Anecdotis tradita, recte penitusque potest intelligi, et rerum vicissitudines possunt inter se conciliari, ut iam significabimus.
1. Quomodo Justinus imperator sit factus, ab aliis aliter narratur, discrimen praesertim invenitur inter historicos et imperatorem ipsum in epistolis ad Hormisdam episc. Rom. datis.— Amantius eunuchus Theocrito cuidam imperium tradere cupivit, igiturque Justino pecuniam dedit militibus distribuendam, ut illum imperatorem salutarent. At ille negotium suum egit ¹).— Imperator vero scribit, se invitum et inopinato imperatorem esse renuntiatum. Jam hinc con- cluditur, non tantum Justini contentionem fuisse, quae summam dignitatem ei comparavit, sed lam tum factionem fuisse eorum, qui ut Thracum familia rerum potiretur, omnibus viribus con- tenderent.—
2. Secundum Anecdota penes Justinianum iam inde ab initio regiminis avunculi summum imperium erat, quod ceteris libris confirmatur²); tamen animum scriptoris callidum et malevolum quis est qui neget, si hoc intellexerit in Anecdotis quam maxime castigatum, alias vero laude celebratum. Nam congruebat hoc loco talis ratio disserendi iis quae sequuntur, omnia nimirum, quae fiebant, possunt hoc argumento Justiniano adscribi. Quam caute etiam reliquae parti Anecdotorum sit fides tribuenda, hinc planum fit, nam hoc saltem loco repugnant Anecdotis historicorum, ut probare possumus, consensus et Procopii ipsius narratio ³).— Negotia ⁴) tum a Proclo quaestore administrabantur, ita tamen, ut Justiniani rationibus conduceret*). Justi- nianus sensim ad summam dignitatem est evectus?) et verisimile est auctoritatem quoque eius
*) cf. Zonar, XIV. 5.— Evagr. IV. 1. et 2.
²) cf. supra pag. 14. nota 2.
³) Procop. de bello Pers. lib. I. 59, 10: Belisarius et Sittas satellites erant Justiniani militiae magistri, qui 100½ doτεαοον cum Justino habuit imperium.
*) cf. Anecd. pag. 44. 17. Proclus quaestor ννιον νναιν Gςμμασηνα 211000*.
³) Quod probat narratio de Gabadis legatione. Oravit enim rex Persarum, ut Justinus fllium Chosroëm adoptaret. Proclus vero favit adoptioni Justiniani, legatis igitur pernegatum est, quod petierant. cf. tom. I. 52, 7. 53, 17.
) Justinianum iam sub Anastasio inter militiae candidatos constitutum esse, Victor Tunnensis tradit(de quibus disseruit Pancirollus in notitia dign. orient. cap. 3. et Bulengerius de imp. Rom. IV. 70. cf. Gutherius de officiis dom. Aug. lib. II, 18). Justinus eum renuntiavit consulem anno 520. Tum patricius factus, ut Cyrillus narrat, et comes domesticorum.(ut ipse scribit in epist. ad Hormisdam) Dein, ut Marcellinus ad annum 527 narrat, Nobilissimi nomine honoratus est et magistri militum dignitate, Vitaliano e medio sub- lato.


