Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

7

ignotum, quorum ex numero sunt Fr. Guietus ¹) Kannegieserus ²) et Academicus Levesque de Ravalidre*). Disserendum igitur nobis est de ea quaestione, num Procopius revera Anecdoto- rum sit scriptor.

1. Nituntur silentio aequalium et historicorum posteriorum. Alemannus enim neminem, qui operis huiusce meminerit, afferre potest praeter Nicephorum Callisti, qui vero ipse commentarium vix legisse videtur*) et Suidam, qui bonam eius partem decerpsit et s. V. Procopius inter libros huius viri Anecdotorum quoque facit mentionem. Offendit, quod Agathiae historico, Procopii aequali, liber erat ignotus, etiam in Evagrii libris, qui opus suum a. 593 absolvit, nullum ve- stigium huius, libri deprehendimus, e contrario scriptor ille historiae ecclesiasticae aegre fert, multa a Procopio esse omissa in historia Justiniani, quae in Anecdotis exstant; mirum denique est, etiam Photium patriarcham fugisse nostri libri notitiam*). Attamen Agathiae ignoti etiam erant libri de aedificiis conscripti) et Evagrius, quae de avaritia imperatoris disserit et magi- stratuum locatione, aut ex Anecdotis promsisse videtur:) aut ex eodem fonte hausisse, adver- sariorum imperatoris sermonibus atque obtrectationibus; singulis quibusque ceterum capitibus editam iam tum Procopii historiam laudat, auctoris nomine summa cum laude memorato, Suidas denique ex omnium sententia in investigandis iis, quae rumoribus litterisve de scriptoribus prioribus erant tradita, diligentissimus fuit. Insuper exiguus codicum numerus, qui omnes ad unam familiam referendi videntur eam probat sententiam: in paucorum manus hoc volumen per- venisse, cuius rei libri origo et conditio sufficiens est excusatio ²).

2. Argumentum eo sumitur), quod Procopius historiam tantum usque ad annum 553. pro- duxerit, illo anno morte absumtus; Anecdota vero anni 559 pluribus locis) mentionem fecerint. Isambertus vero iam iure respondit, Procopium accessisse etiam ad libros de aedificiis postquam

¹) Ut narrat Anton. Periander Rhaectus in eius vita. cf. Fabr. B. Gr.

²) In praefatione versionis Germanicae, Gryphiswaldae 1827 1831 pag. 25 et passim in annotationibus. A. Schmidt. in libro: Aufstand in Constantinopel unter Kaiser Justinianus. Zürich 1854. 8.

*) Cf. Isamb. pag. 409;dans un mémoire analysé, au recueil de PAcad. des inscript. et belles lettres, XXI, 7375, en 1777. et pag. XX. refert verba secretarii academ. Parisiensis, qui in eandem sententiam discedit.

9) Nequit dubitari, quin Anecdotorum librum significaverit Nicephorus, argumenta enim, quibus nonnulli hnius viri testimonium eludere sunt conati, nullius omnino sunt momenti. cf. Eichel. praef. cap. XIII. (Nititur latina voceorationum, quod sane in Anecdota quadrare non potest, usurpat vero Nicephorus vocabulum16* quod librum in universum denotat.).

³) Procopii libros enumerat in bibl. 63, 8, Anecdotorum autem non facit mentionem.

*) Nescio quo pacto Vossius de hist. Graec. pag. 269 potuerit contendere, Evagrium libro IV, cap. 30. huius libri fecisse mentionem, res quidem eodem ordine disposuit quo Anecdotorum caput XI, sed Alemannus jam recte annotavit, hine non posse concludi, quae Vossius voluit

¹) De codicibus Anecdotorum cf. Alemanni praefatio ad lectorem de Procopii libris et de sua editione inde a pag. XXIII. Dindorf. et Isambert. pag. 360.

*) cf. Isambert. pag. XVIII.

*) ef. pag.(Dindorf.) 137, 10. c. notis Alem. pag. 457.