6
carcere inclusisset, talia referentem ¹). Capita V priora usque ad pag. 41 depingunt vitam domesticam Belisarii. Haec pars a Procopio ad finem est perducta, Gibbonius quoque acute adnotavit, plane prohabilem videri hanc Anecdotorum partem ²). Capite VI. transit ad Ju- stinianum et Theodoram, introductionis loco praemittens historiam Justini. Historia Justiniani certis qpnibusdam periodis distincta est, quarum prima complectitur Justiniani res gestas sub Justino. Secundam partem incipimus inde a capite undecimo, quod summam continet totius li- bri, descriptionem scilicet, quomodo Justinianus munere sit functus. Inde transit(pag. 79. lin. 12) ad expositionem, quod sibi el senaloribus non homines sed daemones visi sint Justinianus el Theodora, eandemque ob caussam cap. XIII. iterum de indole imperatoris agitur*). Theodorae historiam Procopius semper iuxta imperatoris descriptionem ponit, quare capp. tribus insequen- tibus(XV XVII) invenimus Theodorae indolem ante oculos positam ⁵). Cap. XVIII proponit nobis scriptor descriptionem provincia: rum, quae devastatae erant, incolarum imperii, qui fame pestilentiaque laborabant, haec enim omnia ad Justiniani imperandi rationem referuntur. Inde a capite XIX incipit pars quaedam specialis usque ad finem libri, quae continet in universum descriptionem studii, pecuniae undecumque corradendae, quod imperatori crimini dat noster. Epilogum plane desideramus, oratio enim insistit, quum scriptor secundam partem specialem incepisse videatur(inde a pag. 164. I. 10) de iis, quae novo et insolito more Justinianus insti- tuerit.— Comparantibus vero hunc postremum cum reliquis Procopii libris, offensioni sane maximae esse debent, quae hoc in libro imperatori opprobrio dantur: crudelitas, avaritia, in- fdus in amicos animus, data hostibus fides ac violata, in probos odium, amor in improbos, ius humanum atque divinum, denique omnia ad Theodorae imperium atque libidinem temperata, nec minus acerbitas offendit, quae ut malevolentiam redolet, ita veritati detrahere iure potest. Nam primo quidem nonnulla Justiniani facta deteriorem in partem accepta animum minime sanum, nedum benevolum scriptoris ostendunt. Deinde documenta studiose conquisita, quibus persuasum sit semihomines furias Justinianum ac Theodoram fuisse, praeter odium habent etiam nescio quid levitatis.
II.
Hae caussae fuerunt, quae multos interpretes in eam sententiam perpulerunt, scriptorem Anecdotorum non esse Procopium, qui ceteros libros concinnavit, sed alium quendam hominem
¹) Teuffelius recte dicit pag. 47:„Procopius stand unter einem Drucke noch ärger als die heutige Censur, weil er noch willkürlicher war, weil er nicht wie diese als Präventiveinrichtuug offen und organisiert, scheinbar dem Schriftsteller vollständige Preiheit liess, nur dass, wenn man davon einen misliebigen Gebrauch machte, dann auch der Despotismus seine Freiheit gegen ihn in Anwendung brachte.“
²)„Diese sonderbaren Einzelnheiten sind teils glaubwürdig, weil sie wahrscheinlich, teils weil sie unwahr- scheinlich sind.“ IIla potuit Procopius scire, haec profecto non addidisset, quia Belisarium alias laude quam maxima celebrat. cf. Eichel. animadv. pag. 3.
³) cf. cap. VII. Discrimen tamen quoddam intercedit inter hanc prioremque descriptionem ex scriptoris animo et voluntate, nam supra de naturae indole locutus erat, hoc loco autem de indole quam in regimine Justinianus expressit, verba fecit.


