5
in librum versio Alemanni et Petavii historia arcana; nam hie titulus iis, quae libro continen- tur, accommodatus est. IIlud enim nomen iam pridem erat in usu Graecorum et Romanorum. ut certiores nos facit Cicero, qui idem genus scribendi Theopompium vocat et librum intelligit suppressum et reconditum— sibi et Pomponio scriptum— quo aequalium res gestae, mores, vita asperiore quodam modo carpuntur*)²2). Jure autem comparari possunt Anecdota illi generi historiae conscribendae, quod nos francogallico vocabulo memoires denominare solemus), quod ab Italis ricordansze, a Romanis etiam historia strictiore sensu appellatur); quod probabit brevis argumentorum enarratio. Sub fine prooemii*) enumerat scriptor ea, de quibus sit locuturus. primum enim se relaturum indicat quae a Belisario flagitiose sint commissa, deinde dquae Ju- stinianus et Theodora scelerate gesserint. Belisarium praemisit, ut nobis videtur, quia histo- riae huius viri non haberet quae adderet praeter domesticarum rerum descriptionem; praesertim Antoninae conjugis mores atque scelera antea narrare non potuit, quoniam Antonina Theodorae amicissima erat, imperatrix vero scriptorem, ut ipse fatetur, sine dubio vita privasset, aut
„maligna crudelitas hominum facit, ut anecdota a calumniis discernere vix sit opis humanae.“ Hac ex caussa repetit, quod recentioribus temporibus plures nomine Anecdotorum utuntur, qui historiam scele- rum componere voluerunt ut Varillarsius in Anecdotis Florentinis, Leibnitzius in arcanis aulicis Elisa- bethae reginae.
¹) ef. Cicerd epp. ad Atticum II. 6. XIV, 17.
²) Theopompus Scyro oriundus discipulus fuit Isocratis(cf. Cic. de orat. II, 13. III, 9. Brut. 56. Quintil. II, 8. 11. NX. 1. 74) et rhetoricae arti erat addictus, et in historia conscribenda eximiam laudem est adeptus. Eum ad reprchendendum proclivem fuisse Quintilianus tradit, ex Cicerone locus de orat. II, 9, 36 memo- rabilis est, quo narrat;„Isocratem dixisse, se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo frenis uti solere.“
3) cf. Verrius Flaccus de verbor. significatione apud Gellium V, 18. Serv. ad Aen. I, 373. Isidor. Origg. 40 et 43. de indole huius generis scribendi cf. Gervinus vermischte Schriften I, 7.
⁴) Roscherius(Prolegomena zur Klio. Göttingen 1842 pag. 55) egregie discrimen pingit, quod intercedit inter historienm et Anccdotorum scriptorem:„Den Chronisten vergass man beinahe über seinem Buch, der Memoirenschreiber pflegt die Auswahl des Erzählten nach der engern ober weitern Beziehung mit seinem eignen Leben einzurichten. Anklage ihrer Gegaer, wo nicht gar direkte Mitwirkung auf die praktische Welt, ist von jeher das Motiv der Memoirenschreiber gewesen. Er deutet die Begebenheiten oft nur an; was ihm intercssiert, das sind die Motive der Handlungen. Diese verfolgt er bis in ihre verborgensten Quellen zurück. Er läuft hier Gefahr über der Masse des Kleinen das Grosse zu vergessen, er ist nicht so leichtgläubig als der Chronist, aber parteilicher. Sein Werk ist geschlossener und eigentümlicher als die Chronik, aber dafür auch enger und kleinlicher“. Quae verbo tenus de Anecdotis possunt prae- dicari.
³) Teuffel pag. 56. Suidam secutus, Anecdota nonum historiarum librum nuncupat; nititur initio libri, Sed ex Maltreti annotatioue exordium in cod. Lugdunensi est mutilum exstatque integrum in cod. Mediolanensi. Liber insuper octavus bellorum iisdem verbis incipit, quo loco apte sunt dieta, nam complectitur hic liber res, quae pos“ ceterorum librorum editionem gestae sunt, nostro vero loco offendunt, Anecdota enim complectuntur universum Justiniani imperium. Exordium igitur libri plane deest, et librariorum aliquis errore ductus ex initio hist. miscellae praefationem transcripsit.


