Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

4

denegant. Dindorfius quoque, qui editionem Procopii Bonnensem adornavit¹) et Roethius ²) ſidem tribunnt libro, quibus accesserunt Teuſfelius) et Isambertus*), qui sententiam non tantum ut illi in universnm promserunt, sed etiam singula perscrutati sunt. Teuffelius non fidem Anec- dotis tribuit quippe quae cum ceteris libris possint conciliari, immo potius nullo alio consilio conscripta asserit, quam ut res et caussas rerum silentio antea suppressas enarrent. Neque igi- tur ira ductus Procopius Anecdota scripsit, nedue animo erat in Justiniani vituperationem prono, nec detrahi quidquam potest, Anecdota nobis ante oculos ponunt veram Justiniani na- turam imperiique Justinianei indolem. In eandem fere sententiam discedit novissima editio Anecdotorum Parisiensis ab Isamberto adornata. Tamen multae magnaeque nobis supersunt dubitationes, num probanda sit talis sententia, nec ſidem Anecdotorum haud dubiam esse nec quid iudicandum sit de usu huius libri historico exploratum, iis quae sequuntur capitibus si- gnificabimus.

J.

Nomen quo insignitur nonus ille liber Procopii est inde ab editione Alemanni Anecdola. Codices duo Vaticani, quibus usus est Alemannus, et scriptoris et operis titulo omnino destituti erant, an Suidam secutus sit, qui hoc nomine nostrum libellum commemorat), dubium est nec minus, an Procopius ipse hoc nomen operi dederit. A Procopio enim ceteri libri titulis non sunt insigniti, nec Suida excepto ullus scriptor antiquitatis hoc nomine usus est, insuper etiam scriptor librum quidem eo consilio scripsit, ut quae ceteris libris iam in publicum emissis minus recte dicta essent, corrigeret veramque suam de Justiniano sententiam omnibus proderet. qui priores libros historicos legerant, sed retinuit librum quoad vixit, ut odium imperatoris vitaret. Ita liber, qui nec ad inem perductus videtur, neque a scriptore ipso editus, quoniam ipse ante Justinianum diem supremum obiit, in angulo quodam delituit, deinde ab amanuensibus scorsim descriptus est, atque ad posteritatem venit. Quaerentibus igitur nobis, quomodo ver- tendum sit nomen libri latine, et eorum interpretatio recta videtur, qui vertunt historia inedila ut Eichelius) et Fabricius*), nam a Procopio ipso liber non est editus et simul cadit nostrum

¹) Prodiit haec editio Bonnae 1837. 8.

²) Ueber die Ungnade des Belisar. Basileae 1846. 8.

3) In Annalibus hist.(Zeitschr. f. Geschichtswissenschaft v. A. Schmidt) tom. VIII. 1847 pag. 38 sqd- *) Histoire secrète de Justinien ou ντα traduite de Procope par M. Isambert, cum notis philologicis

et historicis. Parisiis 1856.

*) S. v. 2 ααν εα‿ εrτεοον ιρτον 10 2οιέμνσάα ⁴ς⁵⁶οτα εανναμτον(Justiniani) noœeen reO*εν⁸ι poyous 2dl 2*ν⁶μέυ⁶εαςν Louorituio roũ Bcοσινιένος z ππνς ατον συυQιG⁵⁶⁸ς 0ε0008, 2112» 2⁴α‿ αἀχ‿το B⁴ααᷣioο να ειᷣ //ωωνν ααἀιτο.

*) praefat. cap. X:longe maior Arcanorum dignitas est, quam ut his mendaciis, quae libellus habet, debeant imponi. Sed monendum est Eichelio certum exploratumque esse, anecdotis mendacia tantum inesse, quare eodem loco Procopium quoque hominem vocat improbum et tenebricosum, qui clanculum remotis arbitris immania finxerit scelera.

bibl. Gr. lib. V. ed. novae pag. 560. Nota hh: nomini nihil proprie suspecti inesse dicit, atvero annotat:

N