Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

dit ¹), noster libellus adhuc latuit, Baroniusque Cardinalis nihil aliud de hoc libro potest afferre, quam verba Suidae ²), qui 8. v. Procopius huius quoque libri ſecerat mentionem, quamquam in bibliotheca Vaticana codex Anecdotorum conservabatur, cuius ille erat custos; donec tandem a Nicolao Alemanno, Graeco ad ecclesiam Romanam converso, codex Vaticanus in lucem ederetur et commentario historico illustrareturs). Alemannus non potuit melius animum in Romanam ecclesiam propensum probare, quam e tenebris proferens has chartas, quibus famam illius im- peratoris, qui tantus ambitionis pontificum Romanorum adversarius exstitit, ut inde ex eius tempore episcopi Constantinopolitani titulum patriarchae oecumenici assumerent, laedi posse sibi persuadebat. Operam igitur dedit, ut in commentario Procopii verba vera esse demonstra- ret, amplissimamque locorum collectionem ex scriptoribus eiusdem seculi lectorum ad confirman- dam fidem Procopianam adderet. Tamen dolendum est. nostrum libellum ab Alemanno esse ad- hibitam, quo fulciret Romani pontificis auctoritatem, nam fieri non potuit ex acerrimo studio. quo tum controversia ecclesiastica agitabatur, quin Alemanni editio multorum librorum caussa exsisteret qui Justinianum defenderent. Primus illum in librum vertit stilum Thomas Rivius*). sequuntur eum J. Eichelius), J. Chiffletius Jurisconsultus Vesontinus, Gabriel Frivorius) alii. Eodem autem studio, quo Romanae ecclesiae sectatores librum defendere conabantur, iuriscon- sulti reverentia ducti erga Justinianum, iurisprudentiae Romanae recentioris quasi parentem, falsa habent, quae continet, neglecta tamen investigatione, quidnam verum sit in Anecdotis, quidnam falsum. Eichelii commentarius his praesertim vitiis laborat, ceteris vero copiosior est. fidem semper judicialem cum historica confundit ita, ut liber eius nobis fere inutilis sit. Eodem modo Alemannus non raro aliorum scriptorum verba suum in usum vertit, quae affert, ut sci- licet compararet Procopio fidem*). Eos, qui Gibbonii librum clarissimum legerunt, fugere non potest, hunc virum semper versatum esse in ambiguo, utrum fides sit tribuenda Anecdotis, an deneganda, quamvis plurimis locis indicaverit, se ex eorum stare numero. qui fidem Anecdotis

tin Remarkes vol. IV. p. 366. Cf. etiam Isambert. pag. 360 in praefatione ad notas philolo- gicas.

*) Prodiit haec editio princeps Augustae Vindelicorum 1607. 8. denuo op. Claudii Maltreti. Parisiis 1662.

²) ad annum Dom. 518. et praeterea cf. index ad vol. VIII. annal. s. v. Justinianus.

³) Eius editio prodiit Lugduni anno 1623 fol. denuo a. C. Orellio. Turici 1827. 8.

*) Edidit: defensionem Justiniani adv. Alemannum. cf. Ludewig. vita Just. praefat. pag. 6. quo loco duoduc de libris in honorem Just. conseriptis in universum disseruit.

³) J. Eichelii editio cum praefatione, annotationibus et oratione ad principes Luneburgenses habita prodiit Helmestad. 1654. 4. cf. de huius editionis forma minus grata Isamb. pag. 363.

*) Observatio apologetica ad inscriptionem orationis ad antecessores digestis Justiniani praepositae adver- sus quosdam iurisconsultos et Procopii Anecdota.

*) Mittimus sententias historicorum de nostro libro latas, sufficiat commemorasse, e numero scriptorum francogallicorum Marmontelium in praefat. ad Belisarium(ed. 1787) fidem denegasse Anecdotis, Montes- quievinm autem in libro: considérations sur les causes de la grandeur et de la decadence des Romains (cap. XX. pag. 238 ed. Paris.) tribuisse. Germanorum plurimi Alemannum sunt secuti praeter Schlos-

serum(cf. Universalhist. Uebersicht III. 4. pag 96). 1*