2
iam autiquitus referretur, librique eius lectorem modo rerum seculo sexto gestarum descriptione alliciant, modo apta et ornata disserendi ratione delectent, licet oratio sophisticis compta sit non raro lenociniis, Atticisque leporibus ad ostentationem instructa ¹).—
Aetas autem Justiniani historico maximi est momenti, quae non solum rebus gestis claris- simis gravissimisque abundat, sed etiam historiae imperii Graeci et populorum Germanorum. qui regiones antea Romanae ditioni subiectas suam in potestatem redegerant, miram affert lu- cem. Qui subibant scriptores huius actatis historiam nostrates maxima ex parte vel bellis a Belisario Narseteque feliciter gestis, vel historiae regnorum ab iis expugnatorum animum atten- derunt, leviterque tantum regni ipsius Justiniani habuerunt rationem, quum tamen conditionum exploratio, quibus haec omnia fieri potuerint,— praesertim repetenda esse videatur ex historia Justiniani ipsius. Historiam igitur huius imperatoris, quo regnante Africa et Italia in potesta- tem imperii Romani redierunt, cui a Germanis erant ereptae, nomenque imperatoris Romani toto fere orbe denuo viguit, nondum ad illum perfectionis gradum redactam videmus, quem materiae gravitas requirere potest ²). Adaugetur rei difficultas fontium ambiguitate, praecipue Procopii ipsius, libri enim, quos conscripsit, maxime discrepant, alii imperatorem laudibus quam ma- ximis celebrant, ita ut dici possit, eos in laudem imperatoris esse conscriptos, alii autem Ju- stiniani memoriam vituperio adspergunt, moresque et res eius gestas castigant. Historici re- centiores aut hos aut illos sequuntur libros ex arbitrio, quo fit, ut eos in diversas sententias discedere videamus, quaerendum vero prae omnibus videtur, quibusnam ex caussis aut hanc aut illam sententiam tueamur. Nos idcirco quaestionibus, quas de Procopio proponimus, praeser- tim id tendimus, ut historia Justiniani imperatoris ad artem et praecepta revocetur.
Procopius scripsit libros, quos ipse edendos curavit, ut ex praefationibus singulorum ap- paret: libros de bellis ³), et libros quidem II de bello Persico, libros II. de bello Vandalico. libros III de bello Gothico, quibus accedit historia miscella, historiam externam usque ad an- num 554 p. Chr. complectens, et libros insuper VI. de aediſiciis, reliquit vero etiam opus quod- dam, Anecdota nuncupatum, quod ipse retinuit, sive quoniam ante diem supremum obiit, quam ederet sive quod scelerum, quae hoc libro continentur, historiam in lucem quin ederet, metu prohibitus ests). Davidis Hoeschelii tempore, qui primus textum Graecum Procopii edi-
*) De scribendi genere ciusque idiotismis cf. Alemanni praefat. pag. XXVI.
²) Exstat quidem vita Justiniani a J. P. Ludewigo edita, quae prodiit Halis Saxonum anno 1731. Isamber- tus anno 1856 in praefat. edit. suae pag. XXII. profitetur, se parare librum, quo illustraturus sit vitam resque gestas Justiniani.
²) Procopium hos libros imperatori legendos tradidisse et dedicasse, Alemanni est sententia(in praefatione
libro Anecd. praemissa edit. Dindorf. pag. 25, cuius paginas semper citantes intelligimus) nullo tamen
argumento ex libris ipsis sumto hoc potest firmari. Rectius hoe potest praedicari de libris
11*ινετνν.
De historia literaria Procopii in universum cf. E. Gibbon the hist. of the decline of the Roman Empire
ed. Basileensis a. 1789. cap. 40. c. notis, et de hist. Anecdotor. praeter Alemanni praefationem Fabrieii
bibl. Graec. et Isambert. notice. pag. 20 sqd.— De cap. IX. La Mothe de Vayer, tom 8. p. 155. et Jor-
—


