Aufsatz 
Quaestiones Procopianae / von W. Gundlach
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tribus potissimum historicis debemus, quae memoriae nostrae prodita sunt de imperio rebusque gestis Justiniani imperatoris, Procopio Caesareensi¹), Agathiae Myrrhinaeo. Menandro Protectori ²), qui deinceps de huius imperatoris rebus gestis disseruerunt. Procopius inde ab initio usque ad annum 553. p. Chr. bella sub Justiniani auspiciis gesta descripsit, Agathias Justino II. imperatore eius historiam usque ad annum 560. continuavit, et quum morte praema- tura prohibitus esset, quominus Justiniani res gestas ad finem perduceret, Menander Protector ei successit et praesertim de pace anno 562 cum Chosroe, rege Persarum, composita fusius egit. Menandri tantum exstant fragmenta, attamen quod conscripsit opus vix videtur comparari posse cum Agathiae libris, ut Agathias ipse inferior est Procopio. Procopius enim non tantum inter- fuit rebus a se narratis et bella contra Persas, Vandalos, Gothos aliosdue gesta libris pecu- liaribus mandavit sed operam etiam dedit non frustra, ut historicos Graecorum antiquos Herodo- tum Thucydidemque imitaretur) et linguae depravationem iam tum valde ingravescentem prohi- beret. Quo factum est, ut Procopii nomen inter scriptores historiae Byzantinae praestantissimos

¹) De Procopio egerunt: Suidas s. V. La Mothe le Vayer(tom. VIII. pag. 144 174.) Vossius de hist. Graec. (II. 22.) Fabricius(bibl. Gracc. I. V. c. 5. tom. VI. p. 248 278). Hanckius(de scriptor. Byz. I. 5). Caveus(hist. iur. lib. I. cap. 6§. CCCLXXXIV c. not. Silberradii p. 495 497). Hamburger Z. N. tom. III. p. 400. Saxius(Onom. II. p. 38.) Meusel(bibl. hist. V, I. pag. 225.) W. Teuffel Procopius in Anna- libus hist.(Zeitschr. f. Gesch. v. A. Schmidt, tom. VIII. 1847. p. 38 sqd.) M. Isambertus in edit. Anec- dotor. Paris. 1856.(Cf. notice sur les écrits et sur Pautorité de Procope).

²) Fragmenta Menandri sunt collecta a C. Muellero in fragm. histor. IV. 4. pag. 203 sdd.

³) cf. Agath. hist. IV. cap. 26.