Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

veritatem, et quae a populo recte instituta et usurpata sint, ea esse probanda. Non decere, legibus superiora sectari; quod vero divinum sit et longinquo tempore naturaque sancitum, id ratum et observandum esse. cf. v. 200. contra instituta paterna tem- poris diuturnitate stabilita nullam rationem satis valere, nec si quid per summas dialecticae artis subtilitates eruatur(ouo' i di dνοασ τ ασπσν εεορνναισαι σενιινν). His veram ipsius Euripidis mentem contineri, co minus dubitari potest, quod similia tam saepe repetuntur. Apparet igitur, abhorruisse Euripidem ab illorum sententiis, qui cum poetarum de düs commenta fabulosa, ut debebant, rejecissent, ideo omnem re- ligionem quoque et cultum deorum aspernabantur. Ut brevi dicam: superstitionem Euripides quocunque modo potuit, insectatus est; pietatem et cultum deorum in nul- la magis quam in hac tragoedia defendit.

Nonnulli viri docti ex eo, quod saepius et tanto cum studio Euripides pie- tatem commendet in hac tragoedia, ab sene poeta eam esse conscriptam concluse- runt. Quod argumentum leve dixerim, quum totius fabulae indole propemodum id flagitetur, nisi alia accederent indicia, quibus omnis de tempore quo composita sit tragoedia nostra dubitatio eximitur. Gravissimum est, quod schol. ad Aristoph. Ran. 67. tradit: al dο⁵ααασφ⁵αρααdu, εurοανo BEuοα⁵ν τον vidẽ α deεεαάmQq ęα 5-à⁴⁵νναν ευνν ςꝓe ToPi. T ε&ν Ai. Alx. BdrzaW. Tempus igitur defecit Euripidem quo minus ipse eam doceret. Accedit quod duobus locis v. 407. ob Ʒα αοεεν- uere Huola uoudeos ddœα et v. 566: udzado ꝗIIisoia, dεral Eiioe, v. r. 1.) Macedoniam et ignobiles quodam fluvios, Axium et Ludiam, laudibus fert; qua in terra, ab Archelao rege arcessitus, extremam vitae aetatem degit. cf. Ottfr. Mueller. l. c. p. 175. Utrum tamen Pellae an Athenis prius spectata sit haec tragoedia, ad liquidum perduci vix poterit.

Major vero carminum melicorum pars insignem et in suo genere paene uni- cam habet laudem, atque ad dithyrambicum poeseos genus proxime accedit. Tam vivis enim coloribus Bacchi laeta orgia atque terrae locique, quos prae ceteris hic deus amat, in iis depinguntur, ea est imaginum copia et varietas, ut nihil in hoc genere perfectius exspectari possit. Verborum omnisque dictionis ubertatem prae- claro respondere argumento, vix est quod moneam. Accedit quod rhythmi modique rebus mire conveniunt; sunt enim aut choriambi aut jonici aut glyconei, generis Lydii aut Phrygii, ita tamen, ut multis modis variati aliisque rhythmis distincti sint. Quintum carmen totum est dochmiacum, quum, Pentheo ad ultima perpetienda pro- fecto, vehementi animi motu chorus permoveatur.

Summam igitur totius tragoediae sententiam hanc esse dixerim: Pugna exorta est inter divinum numen, quod venerationem sibi debitam flagitat, et hominem