Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

17

magna potestate praeditum, qui officium illud aut non intelligit aut proterve spernit; quod certamen alium exitum habere non potest, nisi ut hic et quicunque ejusdem culpae affines sunt, in summum irruant malum. Sic haec tragoedia documento est, impia mortalium consilia et facta deorumque contemptionem serius ocius ipsis verti in perniciem. cf. Goeth.(Wilh. Mueller, Goethe's letzte liter. Thaetigkeit etc. p. 9) Kann man die macht der gottheit und die verblendung der menschen geistreicher darstellen, als es hier(in den Bacchen) geschehen ist? etc. Haec cogitatio velut scopus quidam semper ante oculos poetae versata esse videtur, ita ut ad eam cuncta dirigantur, neque quidquam quod ad eam rem pertinere possit, omissum sit aut reperiatur quod ab hac primaria sententia abhorreat. cf. A. W. Schlegel(Vor- lesungen ueber dramatische Kunst. I. p. 256):Ich muss an der zusammensetzung dieses stueckes die bei diesem dichter so seltene(sic!) harmonie und einheit be- wundern, die enthaltung von allem fremdartigen, so dass alle wirkung und betriebe von einer quelle ausstroemen und auf ein ziel hinstreben. Haec tragoedia, si qua alia, ostendit, gratia musarum minime destitutum fuisse Euripidem mirumque in modum artem illam calluisse, qua auditorum mentes in varios, et molliores et sub- limiores affectus permoveantur, ita tamen ut non delectentur solum carminis pulchri- tudine et venustate, sed doceantur quoque, res cunctas humanas, si cum divinis compares, contemnendas esse ac despiciendas. Itaque sic ego sentio, ex hac una tragoedia, si ceteras temporum cursu interire fatum voluisset, sufficientem et satis dignam artis Euripideae imaginem concipi potuisse, et hujus unius ope pleraque convicia, quae in Euripidem congeri soleant, quod deos non satis veneratus sit, quod sermones nimis longos inseruerit et sophisticam quandam disserendi facundiam in tragoedias induxerit, quod totius tragoediae compositionem non bene instituerit et sublimitate rerum neglecta luctum tantummodo et fletum ciere studuerit, facile redargui. Hoc si iis, quae his de rebus qualiacunque conscripsi, aliqua ex parte comprobetur, amplum tulisse operae praemium mihi videar.

Typis H. L. Broenneri. Francofurti ad M.