— 15—
sua perspecta atque cognita, vero jam habitu conspici debebat. Quod per omnem tragoediam agebatur, ut Dionysi manifesta fieret potestas, in fine perfectum esse vi- detur. Hoc solo modo fieri potuit, ut tragoedia divinum illum colorem, qui deesse non debuit, acciperet, utque auditores post aestuantes animorum fluctuantesque af- fectus ad leniorem sensum componerentur. In pristinum statum cuncta redeunt praeterquam quod Dionyso arae templaque eriguntur; ii qui gravius contra deum peccaverunt, aut meritas luerunt poenas aut in posterum pro piaculo labores quos- dam perferre jubentur. Omnes tamen in dei gratiam reconciliantur.
Nunc de choricis quinque carminibus nonnulla tradamus. Primum animadyver- tendum est, arctius quam in ceteris Euripidis tragoediis fieri soleat, chorum cum ipsa actione esse connexum; ut in hanc quidem tragoediam minime cadat reprehen- sio Aristotelis poet. c. XVIII. Nam et 6 ν eirα τον ινονν et G‿να̈ννεεᷣααα choo- rum videmus, cf. Boeckh. in Anal. Acad. Berol. 1824. sect. phil. p. 86. Per thia- sum enim Bacchus orgia sua divulgasse ferebatur(v. 56). Itaque in scenam intro- ducuntur ut pie bacchantium exemplar auditoribus exhibeant et quibus beatitudinis muneribus religiosi dei cultores ab ipso donentur, doceant. Eo quod Dionysum ipsum non norunt ut deum, sed solummodo dei sacerdotem eum esse putant, scite poeta effecit, ut cum eodem, ubi in periculis versantem eum vident, graviter dole- ant et metu primum, deinde laetitia afficiantur. Haec causa est, quod Bacchas per totum opus magis commotas Euripides depinxerit quam in aliis fabulis chorus esse solet.—(Quod satyrorum, Sileni et ejusmodi generis comitatus ne mentionem qui- dem fecerit Euripides, ea in re tragoediae dignitati bene consuluisse videtur. Non leve denique discrimen inter has Maenades, Bacchum ex Asia ultro secutas, et fe- minas Cadmeas dei orgia in Cithaerone celebrantes cernitur. Hae enim, quum an- tea Dionysum Jovis filium esse negarent, invitae et quasi reluctantes furore illo cor- ripiuntur(v. 32. vi ede exòddοαανμν dοονσν eνα εμαmνα. v. 36. f&EHunæοh d⁴⁴ειπ) et ve- sanis similiores sunt(v. 33..αeεα ρ⁵έεειιιν). Longe aliter dei thiasus(v. 56. 91ααρσ 2uòe puαεs), qui puris lustrationibus(v. 77. 5⁴σιστκαάόαμοεα⁵η) deum colit, neque ab eo, etsi summa moveatur mentis agitatione, aliud quidquam sentit nisi beatitudinem et gaudia captum humanum excedentia(v. 66. r6 νον ⁷ν νν⁴μαονεν νdeυμαον. v. 73. μ⁴ᷣςά, 6oε ενεαμαάσνν τεede»ενν ε⁴⁶υς ⁵μιοτιαe dyοισεενεα etc.) Quare hic a vecordi animi perturbatione tantum abest, ut vitae recte instituendae praecepta tradat plena summae prudentiae(v. 385— 397. 426— 29. 880— 892. 905— 909. 1000— 1009.) Ultra mortalia spirare nefas esse dicit, verendumque, ne si quis excelsa illa assequi stu- deat, ea quae prompta sint et in medio posita, praetermittat. Eum esse morem hominum insanientium et perversorum. Vitandam esse horum sublimitatem et se-


