Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

14

profuga cum conjuge fines. cf. Mueller Orchom. p. 217. Herodot. IX. 43. de ora- culo hic commemorato. Ita valedicentes sibi invicem pater et filia discedunt, Aga- ven autem longissime a patria discedentem, ut Cithaeronis et bacchationis oblivis- catur, sorores comitantur. In hac extrema tragoediae parte poeta a proposito suo paulum declinasse, et cum antea dei solius, ut debuit, causam contra superbum re- rum divinarum contemptorem tuitus sit, nunc nimium in misera ejus sorte cognato- rumque dolore depingendo versari videtur. Rectius tamen hac de re judicaveris, si animadvertas Pentheum, etsi impium, suis ratiocinationibus suaeque potestati nimis confidentem sese praebuerit, ideoque gravem sibi contraxerit culpam, improbum ta- men et nefarium hominem non fuisse, semperque optimo jure sibi agere visum esse. Omnino, ut brevi dicam, talis est, qualem Aristoteles primam tragoediae personam esse debere praecipit; poet. c. XIII: adre doοαιε* μααέον ν dπ³οονν, urs did ndlar mπμονννοεάαντ μεεα(ρ⁴ἀ‿ννν eie ν υαστνναν, di dᷣμααοæēν Ti, roν εννμεꝙ‚ναmν Ʒοεέ övroy a eurvxig. Quamquam igitur pereundum sit ei, qui divinis se opposuerit institutis, humane tamen gravem ejus exitum dolemus, et miseratione metuque afficimur, cum imbecilli- tatis nostrae nobis conscii quidquid alis triste et miserum accidit, id nostrum facia- mus. Quod vero Euripides hanc tragoediae partem longiorem gravioremque reddi- derit quam alii fortasse fecissent, in eo iterum agnoscis poetam prae ceteris longe rOαννιμααƷεον.

Exstitit tamen vir doctus, qui negaret, hunc exitum cum consilio totius fabu- lae bene congruere atque ab Euripide juniore, poetae tragici aut filio aut nepote, additum eum esse contenderet, Fridericus de Raumer,(Vorles. über d. alte Gesch. II. 370) de qua re judicare difficillimum est. Boeckhius quoque(de tragoed. graec. princ. p. 297) censet, hoc drama ab ipso primum ELuripide doctum esse, deinde, non paucis mutationibus et additamentis adjectis, post mortem ejus iterum spectatum esse. At ii versus, qui ex hac tragoediae a scriptoribus veteribus citantur neque nunc in ea inveniuntur, in iis tragoediae partibus, quae deperditae sunt, exstitisse possunt. Neque Aristophanes unquam hujus tragoediae mentionem facit, quod, si cognita ei fuisset, certe fecisset(cf. Bode Gesch. der Hellen. Dicht. IV. p. 518). Quod Euripides per deum ex machina demissum, tragoediarum nodum discindere magis quam solvere soleat, saepe reprehensum est; neque infitiamur, quum novies Euripides talem fabulae exitum instituerit, sane eum usum esse iis adminiculis, quae Graeci poetis suis in componendis tragoediis concesserint. Nec tamen in hoc dra- mate dei apparitio ulla ex parte vituperari potest, sed ex tota fabulae compositione necessaria esse videtur. Dionysus enim, qui per omnem actionum seriem in scena aderat, sub figura hominis pro Bacchi majestate contendens, victor quoque, divinitate