— 12—
feminino cultu insignibusque Bacchicis sese vestiat. Incertus tamen adhuc consilii abit, intus deliberaturus, qua potius via grassetur. Ex Bacchi ore, quae insecutura sit uraαοτοꝓρνꝓρσ, audimus.
In quarto episodio, brevi quidem sed gravitatis pleno, Pentheus misere deli- rat. Sui jam non conscius ex palatio procedit, vestitu Bacchico indutus, quem sibi mortiferum esse nescit(οοωνν ei Aidov 1.ραι). Capiti igitur mitram imposuit, comas gerit incomptiores et prolixiores, nebride se cinxit et thyrsum dextra gestat(cf. Schoen. v. 927. sequ.)
In aedibus jam bacchatus est(v. 930) et nunc quoque turbatae mentis signa prodit. Duos soles videre, duplicesque Thebas et taurum ducem prae se antecedentem sibi videtur. Quod et hic et v. 100. Bacchus tauri specie apparet, cf. cognomen illud raαυνιεκεοοισ.
Totum autem colloquium recte Hermannus judicat(ad v. 940) sic compositum esse, ut iis, quae Bacchus ambigua dicat, metus potius et miseratio quam irrisio ali- qua Penthei in animis spectatorum excitetur. In nonnullis versibus(v. 953. 58. 69.) Lobeckius in Aglaoph. adlusiones ad mysteria invenire sibi videtur.— Abit tandem Pentheus vel traditur potius tanquam dei victima crudelissimae neci per cognatarum manus perpetrandae.
In quinto episodio truculenta Penthei mors narratur. Nuntius(ekdyvε4οςα) e Cithaerone advenit, qui choro sibi gratulanti et de victoria dei exsultanti exponit, quomodo res gestae sint. In his omnia Euripides cum fama vetustissima congruen- tia finxit(cf. Pausan. II. 26.) In valli opaca atque irrigua Maenades consederant, quas quo tutius spectaret, sublimiorem aliquem locum Pentheus quaesivit. Hospes vero ille abietis cacumen manu comprehensum(mirabile visu) ad terram deduxit, orbis instar curvatum, et Pentheo ibi collocato, paulatim remisit. Deinde vox quae- dam divina audita est, silente abre cum nemore et feris, Bacchas ad ultionem sa- crorum contemptorum incitans. Jam in arborem irruunt radicibusque evulsis stirpem manibus prosternunt. Pentheum cum gemitu jacentem mater prima adgreditur et fletu filii invicta crudeli morte eum afficit et dilaniati caput, leonis esse putans, thyrso affigit. Membra lacerata, et viscera cruenta per saxa frondesque sparguntur. Deinde cunctae gloriantes quasi pulchro facinore peracto, Agave duce, urbem pe- tunt.— Chorus his auditis cantu Dionysi potestatem celebrat Bacchasque Cadmeas cum ovatione adventantes propter lacrimosum facinus laudibus extollit. Laetitiam cum dolore et miseratione mixtam produnt verba:
T0 ³α*νεενμμν εέιν εεεᷣαορeεανε elo vy6or, eig dxua.


