Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

11

positae erant, summopere commoveri debuisse auditores, non est qui neget; imo ad horrorem usque eos commotos esse credi potest. Neque tamen ideo Euripides tra- goediae gravitatem fregisse putandus est(cf. Welker I. c.) quod cuncta a scena amovit, quae fidem excedunt humanam(cf. Horat. ars poet. v. 188: Quidquid osten- dis mihi sic, incredulus odi.), aut quae intolerabiliora visu esse putavit. Imo lau- dem etiam non mediocrem ex hac ipsa tractandi diversitate merere mihi videtur. Saepius enim ea quae videmus cum fastidio aversamur, audientes vero majora quae- dam atque altiora suspicamur. Sie illa, quae v. 616 637. Bacchus narrat intra pa- latium gesta esse, regem pro Dionyso bovem vinculis constrinxisse, deinde vacuam auram ense petiisse, vereor ne in ipsa scena ridicula spectatu fuissent. Nulla re di- vinitatem Bacchi melius, puto, illustravit poeta, quam quod ab eo, quem sub figura hominis in scena versantem conspicimus, res tam miras peractas esse audimus. Summa enim tragoediae, sicut omnis poesis vis non in rebus ipsis actionibusve po- sita est, sed in eo quod auditorum animi metu et misericordia, ut praecipit Aristo- teles, aut qualibet alia mentis commotione, evehantur ad aeternam illam rerum con- ditionem percipiendam, in qua aequabili justitia sapientiaque cuncta regi temperarique credimus. Aeschylum igitur censebimus orationis fastu et splendore, moribus homi- minum in sublime auctis, cunctis denique tragoediae partibus ad plasticae artis si- militudinem bene compositis excelluisse, Euripidem vero, quamquam ne haee quidem tragoediae ornamenta plane neglexit, ea tamen maxime affectasse, quibus hominum animi gravius impellantur et commoveantur.

Post illam igitur bubulci narrationem quisquis adest regem rogat, ut novas illas religiones, quae tantum jucunditatis afferant hominibus et ubi laesae sint, tam gravi poena vindicentur, in civitatem recipere non amplius recuset. Pentheus tamen longe diversa sentit. Ut flammam istam celeriter ac jam prope adrepentem restin- guat, cives ad arma vocari jubet. Dionysus quoque ad ultimum, quid preces et adhortationes valeant, tentat. Nequidquam tamen. Fatali pertinacia in proposito persistit Pentheus et atroci vultu illud exclamat:

(v. 808) L&xoeσαεε ⁴ο Ʒeũνον al σ s œĩα ενον.

Ulterius neque progredi potest neque ferenda est perversae mentis obstinatio.

Hic igitur est locus eowarefag, qua, ut dicit Aristoteles poet. c. XXI, res cunctae

in contrariam partem vertuntur. Dionysi ope efficitur, ut Pentheus a ratione sobria-

que mente paulatim decedat et corripiatur ipse incendio illo, quo tota urbs repleta

est, ita tamen, ut remaneant pristinae iracundiae vestigia. Facile jam a Baccho ei

persuadetur, ut speculatum eat Maenadum myrsteria, atque, ne agnoscatur ab iis, 2 ½