Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

10

spectabatur, dramatis pars erat. Vox illa ex inopinato et clare sonans, terrae mo- tus, regiae concussio et incendium, Maenadum trepidatio,(adde verborum rhythmo- rumque delectum ingeniosum) non potuerunt, quin auditorum animos gravius per- cellerent dignamque efficerent divinae Bacchi majestatis notionem. Dum Bacchus sacerdotibus suis exponit, quae res intus gestae sint et quam variis speciebus regem ludificaverit deus, cujus ministrum se esse dicit, Pentheus rabie plenus adcurrit et quum doceatur, ipsum Dionysum auxilii ferendi auctorem fuisse(in eo versu qui post 651 excidit), urbis portas claudi jubet, scilicet ne deus ille sibi evadat. In alium locum ducimur narratione pastoris e Cithaerone subvenientis. Artificiose hoc Euripides instituit, ut jucunda cum variatione orgiorum Bacchicorum imaginem no- bis repraesentet et quanta illuc quoque dei potestas cernatur nos commonefaciat. Mira enim faciunt ibi mulieres, circa Autonoen, Inonem, Agaven congregatae. Inter feras sine metu vagantur, adeo luporum catulis mammas praebent, serpentes capiti- bus circumdant. Aliqua rupem thyrso verberat, unde aqua ei liquida prosilit, alia ferulam in solo defigit, per quam fontem vini deus emittit; quaedam terram digitis pulsantes lactis copiam inveniunt, item ex thyrso mella stillant. Deinde saltationem instituunt, atque quum summo ferantur impetu extremaque cum laetitia exsultent, decoris tamen omnes plenae sunt(dæνν⁷νꝗ ideνy euzostas), ut non vesania quadam ab- reptae, sed ad integritatem felicitatemque aurei saeculi rediisse videantur. Agri de- nique campique et cuncta animalia eodem gaudio affecta sunt: ν σeυνεἀↄνεν aHνς ꝓτοεσςσ, OdJ T Adnlunror 606&1%.

Interpellatae tamen a pastoribus in hoc opere et hostiliter impugnatae, greges inva- dunt, vaccas vitulosque manibus diripiunt, sursum deorsum dilacerata membra spar- gentes. Deinde volucri cursu vicos intrant, cuncta agunt feruntque(rdrt' dvs εἀο Ʒεο). Incolae qui armati iis obviam sese tulerunt, thyrso sauciati et in fugam conjecti sunt. His rebus gestis in locum unde profectae erant reversae, fon- tibus dei miraculo emissis cruorem abluunt aut draconum linguis genas poliendas tradunt.

Hoc loco pauca de diversa ratione, qua Aeschylus idem tractaverit argumen- tum disseramus. cf. Welker. Trilog. p. 324. sequ. In Xantriis enim, ut e pluribus indiciis conjicere licet(Suid. et Phot. lex. v. Grrxovy. Schol. Aesch. Eumen. 24. Galen. comm. I. ad 6. erlαη. cf. ipsum tragoediae nomen, chorumfeminarum dila- cerantium indicans) ea, quae apud Euripidem narrantur, spectanda exhibuit, Ci- thaeronis juga, Bassaridum orgia, Lyssam ipsam personatam, mortem denique Pen- thei miserabilem. Quibus rebus cunctis, ubi cum Aeschylea arte ingenioque com-