Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

fabula. Il. VI. 130. Ipse cum nutricibus a Lycurgo exagitatur, trepidansque in mare se projicit, ubi a Thetide recipitur. Neque aliter in Trietericis(v. 117) et Nycteliis(v. 179. 853.) perpessiones ejus( ́oνν roν hoννασαο) repraesentari solebant. (Herod. V. 67.) Multis enim modis hujus dei cultus, sicut Proserpinae, Cererisque a reliquorum deorum sacris differebat, peregrinaeque videtur esse originis, serius- que quam ceterorum deorum per Graeciam divulgatus. Orta autem est tota haec religio sine dubio ex vivida naturae contemplatione, quae iis maxime populis, qui terras orientem versus sitas incolunt, solita ac propria est. Temporum anni com- mutationes totiusque naturae vicissitudines pristinae illius aetatis homines mobilibus adhuc integrisque necdum pravis artibus corruptis animis percipientes vehementius commovebantur, lactitia doloreque ferebantur, denique, ut fert natura mentis huma- nae, ad altiores spiritus immortalitatisque spem evehebantur. Haec est causa, cur Dionysus deus patiens, moriens, deinde reviviscens repraesentatus sit, hic mysti- cae religionis fons, hinc tragica quoque illa&‿mανεεα, qua Bacchi festi dies celebra- bantur. Ejusdem episodii v. 508, ubi ad nomen Penthei adluditur: erduναασ-ouννοπν ενεοενος sl.

poetae vituperio duci solet; injuria, ut mihi videtur. Quod enim nostra aetate ferri vix posset, in graecis tragoediis nescio quam leporis speciem prae se fert, cf. Herm. ad hunc locum. Tragici omnino, maxime vero Euripides, tale ethymologiae stu- dium in nominibus propriis affectant. cf. v. 367. εꝓ τν⁴σοο eεαο⁵σεε.μονα et Iphig. Taur. 32. Jon. 831. Phoen. 27.(Rhes. 158.) Simili ratione Theocritus idyll. XXVI. v. 26: eE 6εo eννννμαα mOQα οd TerOα εαοασασν.

Maenades quas et ipsas Pentheus contumeliosa servitute pro pio officio se af- fecturum esse minatus est, in hac anxietate dei opem implorant, quum repente ex interiore palatio Dionysi vox exauditur, chorum compellantis. Praesentia dei ve- hementer agitatae Bacchiades per orchestram discurrunt(in hemichoriis aut ασα- 39n), Bromium ad thiasum suum advocantes. Subito terra intremiscit(daeττοιν ⁷ν˙ο- d ν r61*a). Iterum dei clamor exauditur. Pars palatii cum fragore concidit (id quod in scena antiqua sine dubio ad veritatem effectum erat.) Tertio Dionysus intus clamat: dnre sαον οα dxuαπdda ννμεεᷣ νμᷣανεενε dαᷣαᷣ TTeνν ⁸εαᷣσ. et ex Semelae busto aediumque quondam fulgure consumptarum ruinis flammae ef- fulgent. Maenades summo abreptae pavore corpora trementia humi prosternunt, dei adventum exspectantes. Jam e palatio Bacchus prodit, solita Lydi hospitis figura, mulierumque animos confirmat, narrando quae intus secum et cum Pentheo acta sint. Hic commus, cujus argumentum explicui, pulcherrima, nisi fallor, certe ubi

2