Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

8

poeta impietatis reus fit. Euripides enim, qui ab Anaxagora, viro doctissimo et praestan- tissimo, didicerat, omnium rerum vitaeque humanae ducem et imperatorem esse ani- mum, cf. Plato. Crat. 413. E., Olympios istos deos, id quod fatemur, non tantopere veneratus est, sed in fabulis illis majorem quendam excelsioremque sensum inesse et ipse sensit et ceteris suae aetatis hominibus persuadere omni ope studuit, quo ad puriorem quandam de diis opinionem acquirendam eos impelleret. Haec mens, credo, a vera pietate non aliena est, nisi forte Euthyphronem illum Platonicum, qui tot de diis fabulas didicit, dubitarique de iis vetat, magis pium hominem esse censes. Quid si Euripides laudatur ab Clemente Alexandrino, ut qui inter omnes Graeco- rum poetas eam exhibuerit de Deo doctrinam, quae ad christianam proxime acce- dat: cf. Strom. V. p. 688. cf. Valk. in diatr. p. 36.! Quid, si hac ipsa ratiocinandi arte philosophi scenici nomen meruit(Clemens Alexandr. Strom. V. p. 582. Athen. XIII. p. 561. Cicero ad famil. XVI. 8.) et summo cuique philosopho maxime pro- batus est!

Sed ad scenam ut redeamus, apertum jam Pentheus deo bellum indixit. Ne- que enim parentis auctoritati cedere neque sapientis viri consilia et praecepta audire voluit; tamen hominum solummodo adhuc adhortationes sprevit, et majus illud re- stat, ut cum ipso deo confligatur. Haec in sequenti episodio geruntur. Ipse jam Dionysus in scenam introducitur, captus et, quod spectare indignissimum erat, ca- tenis vinctus. Servus jussis regis obediens Maenadum ducem non vi armisve supe- ratum, sed ultro se offerentem ridentemque adducit. Bacchas tamen nuntiat, quas Pentheus in carcere tenuisset, sponte solutis catenis in Cithaeronem rediisse, Bro- mium deum invocantes. Nihil eo miraculo motus Pentheus hospitis formam, caesa- riem flavam, molle corpus miratur, maligne tamen et cum irrisione. Interrogatus deinde de patria, de genere, de sacrorum natura Bacchus divinitate sua celata facete et ingenue respondet, Lydium hospitem se esse simulans, a Baccho novis mysteriis initiatum, malitiamque regis vero candore et ingenuitate eludit. Majore inde ira in- census rex eum crine abscisso, thyrso erepto in carcerem tenebrosum abduci jubet. Ad summum enim jam sceleris et impietatis tastigium progressus est rex et vana potentiae suae jactatione exsultat. Goethio quoque(Gespräche mit Eckermann) hoc maxime tragicum visum est in hac tragoedia, quod pro suis quasi aris focisque deus pugnare atque atrocia pati cogatur. In quo mirari licet, quod Graeci eundem deum, quem beatitudinis summae ex ipso naturae gremio repetitae auctorem, aerumnarum propulsatorem, desideriorum jucundorum excitatorem, Pacis, Gratiarum, Veneris, Cupidinis socium(v. 278. 285. 379. 414. 402.) esse censebant, eundem etiam in tan- tas miserias delabi posse finxerint. Etiam apud Homerum similis de eo exstat