— 7—
v. 576— 593, v. 1151— 1187. inveniuntur et exodo epodicum adjunctum est systema, v. 1365 usque ad finem.
Ipsam dehinc actionum seriem explicantes, ne saepe choricis carminibus in- tervenientibus interpellemur, haec postea tractabimus. In prima igitur tragoediae parte ea praeparantur, quibus deinde tragica materia superstruatur. Adsunt Tire- sias, celeberrimus ille Thebarum vates, et Cadmus, Penthei avus, paratus uterque dei jussa exsequi et in Cithaerone orgia ejus celebrare. His intervenit rex Theba- nus, acri jam ira incensus. Peregre rediens de nova religione certior factus est, quam meram vesaniam esse dicit, ab impostore callido ad mulieres corrumpendas institu- tam. Sibi succurrendum esse probitati pudorique Cadmearum. Maledietis in ipsum Bacchum conjectis, acriter invehit in Tiresiam, quem auctorem et fautorem hujus doli esse ait neque injuriis minisque contra eum temperat. Nihil proficiunt sermo- nes Tiresiae, piam mentem suadentis, nihil Cadmi admonitio, ut prudens saltem ve- lit esse, si pietate non moveatur, deique laesi vitet ultionem. Etiam magis exacer- batus rex Dionysi aras everti, Bacchas vinciri, ducemque earum ad se attrahi jubet.—
Infitiari non possumus, totam hanc scenam ab aetate, qua vixit poeta, paul- lulum aecepisse colorem. Quod tamen longioribus utantur sermonibus Pentheus et Tiresias et Cadmus, quibus mentem suam aperiant et, quo jure sibi quisque ipse agere videatur, ostendant, hac in re vix offensionis ansam inesse puto; cf. quae ea de re apte disseruit Schiller in epistola ad Goethium scripta 488. Licet enim conce- dendum sit, multo paucioribus verbis argumenta explicari potuisse, idque rebus ge- rendis melius convenire videatur, altior tamen quaedam lex esse videtur, qua poetae hac in re a veritate recedere jubeantur; cf. Aristot. poet. c. IX. p. 10. Signa enim dumtaxat verorum hominum esse personas scenicas, considerandum est, et, quoniam sint species fictae, communi hominum naturae exprimendae imitandaeque destinari. Hoc usu abjecto non modo nimis jejuna inopsque esset compositio, sed sicca quo- que supra modum, in acrioribus vero causis plane intoleranda, quum ex copiosiore compositione tranquillitas quaedam et humanitas etiam in atrocissimis rebus nasca- tur.— Tiresiae maxime ratiocinationes viris doctis loco parum convenientes et inep- tae quoque visae sunt, praesertim v. 288— 297. In his vero versibus non omnia in- tegra esse, viri docti dudum viderunt, et rectissime fortasse omnium Hartungius nonnullos versus ejecit, ut haec vates dicat, abrepta parte(u4eοα) aetheris terram cingentis istuc Jovem inclusisse infantem, unde factum sit, ut in femore(wοσςσ) eum nutritum esse homines postmodo narrarent. Altera nominis interpretatione intercalata locus turbatus esse videtuar.— Immerito tamen propter ejus modi disputationes


