Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

5

sibi Thebis sit peragendum. Quum enim tota tragoedia, extrema parte excepta, non divina sed humana figura habituque indutus appareat, neque a quoquam, ne ab ipso quidem suo choro, deus agnoscatur, sed sacerdotis vices agat(v. v. 548. rôν εια 9ασσιεμαν prologi ope efficitur, ut audientes qui deum norunt humana sub specie latentem, multo magis commoveantur, doleant, indignentur sceleratum regis impe- tum, deum ipsum vexare cruciareque conantis. Sic eiowvelx illa exoritur, quum nos altiore rerum intellectu praediti, non possimus non despicere vanas Penthei conten- tiones, eoque magis eas irridere, quod bene compertum habemus, qua potestate uterque nitatur adversarius. Haec sine prologo fieri non potuisse concedendum est. Prodit autem Bacchus forma venustateque pollens, adolescens tener ac delicatus, in muliebrem paene figuram habitumque formatus,(Casaubon. de satir. poes. I. 2. p. 56. edit. Ramb.) hedera redimitus, tunica ampla et prolixa,(Gaσς̈α) indutus, pallii instar nebride amictus, thyrsum manibus gestans(519. 522. cf. Frid. Schoen. de personarum in Euripidis Bacchis habitu scenico. Lipsiae 1831.) Oratione sua quis sit docet, quas terras cum saltatione et laetitia peragraverit, pulchre depingit, queritur de impietate Thebanae urbis, maxime parentum suarum, quas cum omni- bus matronis Thebanis suo furore incendit et in Cithaerone monte orgia sua cele- brare cogit. Illuc ipse se transfert, postquam chorum convocavit et ante Penthei domum collocavit(v. 163.)

Sequitur parodus chori, qui constat e mulieribus Lydiis(v. 55. 1νονσαη Tuιυον Souαα), Bacchi sacra celebrare doctis. Solemni pompa scenam intrant, bae- chico more ornatae, coronis hederaceis et pampineis capita redimitae, faces jactantes (v. 132) aut thyrsum vel ferulam, tympana ferientes. cf. Ovid. Metamorph. VI. 591. de Maenade:Vite caput tegitur, lateri cervina sinistro Vellera dependent, humero levis incubat hasta. Incedunt cum rauco tympanorum strepitu, intenso tibiarum stridore et concitata Bacchica saltatione(cf. Schoen. I. c. p. 123.)

Loci opportunitate adducor, ut de parodo et quae tragoediae pars hoc no- mine recte significetur, pauca dicam. Elmslejus enim negavit, initium primi carmi- nis a choro recitati antistrophicum esse(v. 64 73. Aolas vναννσ) putatque proodum esse. Hermannus vero(Elementa doctrin. metric. p. 498), non paucis iisque auda- cioribus conjecturis adhibitis(æiac prod, εοεεαœ ro uαeεοευα‧ ν³σνσο ro εεοσ 0190 scripsit, articulum réν et ò' ν&ν omisit), stropham antistrophamque restituit, et contra Elmsleji sententiam:nunquam tragicos poetas in parodo simul et exodum fecisse, plura disseruit. Ipsum carmen rectius emendare tentanti mihi non omnino quidem contigit, ut neque a vulgari scribendi ratione nimis recederem, et numeris satisfa- cerem; id solum pro certo affirmare ausus sim, duos anapaestos et in initio et in