— 414—
majores impenderunt sumptus, quam olim in atrocissimo bello contra Persarum hostilem impetum impenderant, teste Plutarcho, de gloria Athen. 6. p. 349. Luciano quoque, non levi judici,„d*ααστον§‿ν 1(o haec tragoedia visa est(tom. III. p. 114).
Romanorum poetae aut qui Graecorum seris post Euripidem temporibus de ea- dem fabula scripserunt, non recenti illa vivaque et vera Bacchi veneratione com- moti erant, sed studiose neque omnino infeliciter imitabantur, quod ab illis pul- chrius inventum erat. Attius tragoediam Euripidis latine vertit(cf. Scaliger, con- ject. in Varr. p. 87. 88.) atque singula quoque ejus verba expressisse videtur (fragm. Boekh. de trag. gr. princ. 313. O. Ribbeck quaest. scenic. pag. 335. sqq.). Ovidius non sine arte curaque eandem Penthei fabulam descripsit, paullulum in mytho narrando ab Euripidis vestigiis declinans; Metam. III. 511— 573. Dignus vero Euripide imitator exstitit Nonnus, Dionysiacorum scriptor, qui in tribus libris (44. 45. 46.) haec Bacchi fata cecinit. Ubi Euripidis vestigia artius secutus sit, vide Hermannum adnotantem, Bacch. v. 6—12. 167— 366. etc.
Age jam ipsam tragoediam evolvamus, ut cognoscamus, quomodo poeta totius tragoediae oeconomiam instituerit, num singula membra et inter se bene cohaerentia et ad unum quasi corpus conspirantia reddiderit, quae diversorum consiliorum vo- luntatumque contentio in ea reperiatur, quae nodi solutio fuerit, denique quo modo auditorum animos exitu affectos fuisse verisimile sit.— Scena Thebis est ante Pen- thei aedes regias. Semelae bustum cernitur, palatii in quo habitaverat, fulgure consumpti reliquiae, fumum adhuc emittentes. Locum Cadmus consecraverat et Bacchus deinde vite florenti circumdedit.— Prologus, ut fere apud Euripidem, ab una persona pronuntiatur(except. Iphig. Aulid., nam Rhesus Euripidis non esse vi- detur), neque ipsius actionis integra pars est, sed eo consilio praemittitur, ut audi- tores et statum rerum tragoediae praecedentem cognoscant, et interdum, ubi deus aliquis loquitur, sicut in nostra tragoedia, etiam de iis rebus, quae postea ipsis spec- tantibus agantur aut deinde eventurae sint, certiores fiant. Quod quamquam ubi de tragoediarum compositione in universum quaeritur, vituperari potest,(cf. Schlegel l. c. p. 215— 6; sed confer etiam Lessing. dramat. Hamburg. 48— 49), meliusque ii rem instituisse videntur, quorum in tragoediis sponte quasi sua ex ipsarum rerum indole actionis initium ita exoritur, ut auditores statim in medias res rapiantur si- mulque ea, quae opus sunt cognitu, doceantur(quod ab Euripide aliter factum esse, Aristoteli causa fuit reprehendendi, poet. c. XXI.: b Euordde i zat rd drd un 2d 010εε) tamen in nostra tragoedia nihil aptius rectiusque fieri potuisse videtur. Dionysus enim, de cujus divinitate gravitateque omne est certamen, primus progredi debuit, atque ipse cum auditoribus communicare, quo consilio advenerit, et quid


