Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

3

Omnis quidem dramatica ars ex eodem fonte originem duxit semperque Bacchi festis diebus celebrandis addicta fuit, sed minima tamen tragoediarum pars in ipsius dei fatis factisque canendis versabatur. Ipse tragoediae auctor, Thespis, fabulas docuit sub Penthei et Lycurgi nomine(cf. Poll. VII. 45. Suidas v. Ocomig. Athen. 10. 447. E.) sed quamquam scriptae fuerint(Donat. de comoed. et tragoed.) non mirum est, in ea gloria quam postea hoc genus poesis assecutum est, haec inculta initia intercidisse. Pen- theum(praeter Lycurgiam et Athamantem) Aeschylus quoque docuit(cf. Boeckh, de graec. trag. princ. p. 299), quem Euripides in nostra tragoedia suo more est imitatus, cf. Argumentum Eurip. Bacch.: i uνοmro⁵α zeiratr πα fiaxule dy Herb'er- r6 örαμαα Aμo uεrareroinratr Euumνs. His verbis illa quoque disceptatio dirimitur, utrum Penthei an Baccharum nomine an utroque Euripidis tragoedia quondam in- scripta fuerit. Accedit quod optimus codex, Palatinus, Baccharum titulum ferat, neque unquam haec tragoedia alio nomine a scriptoribus(Strab. Plutarch. Athen.) citetur. Florentini tamen codicis auctoritate nisus Matthiae utrumque nomen recepit, merito hac in re reprobatus ab Elmslejo et Hermanno. Pauci de his qyuoque Ae- schyleis tragoediis versus sunt servati(a Galeno. comm. I. volum. V. edit. Basil.), cf. Welker, Tril. p. 328, qui luculenta divinandi arte ex hac vestigiorum paucitate pristinam ejus trilogiae formam refingere studuit; ut jam appareat, quibus in rebus ab illo deflexerit Euripides, et comparatio inter utriusque poetae artem componendi institui possit. Neque ex iis tragoediis, quae sub eodem titulo ab Jophonte, Chaere- mone, Diocle, Lysippo, Antiphane conscriptae fuerant(cf. Elmsley. ad argum. Arist. gramm. p. 4.), praeter ipsum nomen quidquam nostra aetas tulit. In tanta jae- tura omnis hujus generis poesis valde gaudendum est, hanc Euripidis tragoediam, quae omnium ceterorum operum instar nobis esse potest, temporum fluctus quasi parva quadam rate vectam(duos habemus, quos diximus, libros, quorum alter mu- tilus est) superavisse. Dignam ex ea concipimus imaginem Bacchicae laetitiae, qua omnium, qui tum festis aderant, animi imbuti erant; mentis illam agitationem, quam nunc quoque graeco nomine erοονυνααραασα⁴ vocamus, eam legentes in nobismet ipsis sentimus et intelligimus, non nisi per hos quasi dei quosdam stimulos fieri po- tuisse, ut in una urbe, non diuturno temporis spatio, ea opera exstiterint, quibus nondum praestantiora ex humano profecta sunt ingenio. Quod Clemens Alexandri- nus significavit, qui non nisi ab ebrio poeta talia scribi potuisse apte dixit(Pro- trept.§. 33.), quandoquidem certe Dionyso acceptum referre poeta debuit quidquid per hanc tragoediam laudis adeptus est. Atheniensibus quoque hoc opus valde pro- batum esse constat, qui non solum hanc trilogiam praemio ornaverunt(cf. Suidas v.

Edon), mortuo jam poeta filioque ejus fabulas docente, sed etiam in ea adornanda