Aufsatz 
De Euripidis Bacchis
Entstehung
Einzelbild herunterladen

2

nenda adornandaque Baccharum fabula esset usus, disserere voluerunt,(except. Pflug- kio, praefat. ad Eurip. tragoed. et Schoenio, edit. Baccharum, Berol. 1858.) atque om- nino viri docti in Aeschyli Sophoclisque tragoediis illustrandis versari maluerunt, Euri- pidemque magis justo neglexerunt. Fuerunt autem, qui ea de re scripserunt, duo primum e natione Francogallica, Brumoy(théatre des Grecs. V.) et Prévost(théatre des Grecs IX.), quorum alter, dramatis satyrici locum nostram tragoediam tenuisse censet, scilicet quod didascaliis docemur tertiam eam fuisse trilogiae fabulam neque de dramate satyrico annexo sermo est(schol. Aristoph. Ran. 67.) Eandem sententiam etiam Glum(de Alcestide) defendit. Atque hoc quidem constat, tales fecisse Euripi- dem tetralogias, in quibus extrema fabula non habuerit chorum satyricum, sed tantum fuerit levioris argumenti, comoediaeque similioris, sicut Alcestis. Nostra autem tra- goedia ab omni lusu jocoque quammaxime abest. Aut igitur caruisse hanc trilogiam dramate satyrico, aut non traditum id nobis esse a scholiasta, necessario statuendum est. Prévost iniquius et Euripidem et hanc fabulam tractavit multaque immerito vituperavit. Triumviri illi quos nominavimus, Jacobs, Schlegel, Gruppe, paucis ver- bis argumentum nostrae fabulae attigerunt, ita tamen ut vix possent, quin eam lauda- rent. Non spernenda hac de re ii exposuerunt, qui graecarum litterarum historiam conscripserunt, inprimis Bode, Ottfried Mueller, Bernhardy. In libellis academicis de nostra tragoedia egerunt G. H. Meyer, Gotting. 1833 et E. W. Silber, Berol. 1837. Hartungius in libro quem inscripsit: Euripides restitutus(Hamburg 1814), vereor ne plus sibi ipsi invidiae contraxerit, aspera convicia in Euripidis obtrectatores aemulosque congerendo, quam doctrina et diligentia causae profuerit.

Equidem longe absum, ut mihi videar de hac tragoedia ita posse disserere, ut aut nihil desideretur aut egregia ejus indoles satis digne illustretur. Pro virili tamen parte disputaturus sum de argumento et consilio fabulae in universum, et de compo- sitione partium singularum.

Unum genus est poesis graecae, quod iniquitate temporum ad paucissimas re- dactum esse reliquias nostraeque subreptum esse cognitioni dolemus. Dithyramborum eorumque carminum, quae ad Bacchi cultum proprie pertinebant, quae fuerit natura, quam ferventi ardore vini gaudiorumquc largitor in iis sit celebratus, aut e rarissimis fragmentis cognitum habemus aut ex testimoniis scriptorum veterum eruendum est.