uante fuerit omnibus temporibus hominum dissensio in dijudicandis aesti- mandisque rebus, iis praesertim, quae elegantiam quandam et eruditionem requirunt, quum in multis aliis, tum in praeclaro Euripidis exemplo animadvertere licet. Quo enim poeta aequales ita delectati sunt, ut is unus post Aeschylum Sophoclemque in theatris regnaverit(cf. Athen. I. p. 19. E.: erεοoοα᷑eν qi x* Euoeionr), quem solum dignum esse censuerunt, cujus imago aenea simul cum duobus illis graecae tragoediae principibus in theatro spectaretur(cf. Pausan. Att. c. 21.), cujus scripta omnium manibus terebantur et tantum non mentibus haerebant, eundem tamen et suae aetatis homines, comici maxime poetae, aspera cavillatione perstringere non destiterunt et recentiorum quorundam ita laeserunt acerba judicia, ut debita artis ingeniique laude carere paene videretur. Aug. Schlegelii maxime, eorumque qui hac in re illum aut praecesserunt aut secuti sunt(Jacobs. Nachträge zu Sulzer vol. V. et Gruppius, Ariadne, p. 381), diserta insimulationis elegantia factum est, ut non sine suspicione hodie audiatur is, qui Euripide se delectari tragoediasque ejus egregia laude dignas habere profiteatur. Nos tamen, quum Euripidis omnino et defendendi et justa ratione extollendi munus vires excedat nostras, satis habemus ab illorum judicio ingeniosiore quam veriore provocasse non solum ad vivam omnis antiquitatis vocem, sed ad nostrae quoque aetatis viros summos aut litterarum studiis aut ingenii facultatibus praeclaros, quorum ex numero Lessingium, Goethium, Schillerum nominasse sufficiet; etiam ad ipsum Schlegelium, qui in libro ad comparationem inter tragoediam quandam Euripidis (Iphigen. Aulid.) et Racinii, Francogallorum poetae, instituéndam conscripto, Euripidi palmam concedendo satis docuit, ipsum si defendendae potius musae Euripideae partes suscipere voluisset, solita dicendi arte in hac quoque causa disputare potuisse. Optan- dum tamen est, ut mox exsistat vir aliquis doctrina copiosa judicioque subtili acutoque praeditus, qui Euripidem non ut multi dictis subinde sparsis, sed eadem cura diligen- tiaque qua est impugnatus, defendere sibi proponat.
Eadem, quam diximus, judiciorum inconstantia in iis quoque, quae de Bacchis, Euripidis tragoedia, adhuc in medium prolata sunt, cernitur. Quae quidem non adeo
sunt multa, neque enim ii, qui scripta Euripidis ediderunt, qua arte poeta in compo- 1


