— 111—
quae in censum veniunt, actae sint. Cum Zirndorferus mihi computatione sua in universum persuaserit, hoc loco annos quibus singulas fabulas assignavit, commemorasse satis est. Alcestis docta est Ol. LXXXV. 2= 438 a. Chr. Hecuba a. 424(= Ol. LXXXVIII, 4). Troad. Ol. XCI, 1= 415. Electra Ol. XCI, 3= 413. 1 Westphalio igitur Gr. Metrik non plane assentire possum qui dicit: Bei Euripides treten die Monodieen erst im letzten Decennium des peloponnesischen Krieges auf.
Jonis fabulae tempus cum certa argumenta deficiant, certis terminis circumscribi non potest, etsi Fixius in praef. edit. suae fabulam Ol. XC circa a. 418, Zirndorfer Ol. XCI, 3= 413 scriptam suspicatur.
Neque vero multum refert, Jonis fabulae annum natalem certo explorasse, cum de universa huius cantici compositione rhythmica inde a v. 143 alii aliter judicent viri docti. Idem valet de Oreste fabula. Ceterae fabulae, Phoenissae, Iphigenia Aulidensis et Taurica, quarum monodiae nullis anti- strophorum vinculis constrictae tenentur, aetate longe inferiores sunt, cum Willamowitzio auctore Phoe- nissae et Iphigenia Taurica circa annum 410, Iph. Aulid. paullo post 405 doctae videantur. Nostra igitur sententia est, Euripidem primo monodias ad compositionem strophicam direxisse, iis vero fa- bulis, quas extremas docuit, ab hao compositione recessisse et monodias responsionis strophicae ratione non habita elaborasse.
His de monodiarum natura praemissis verto me ad monodiam in Electr. 112 squ. acccuratius tractandam, in qua Electra suam patrisque lamentabilem sortem deplorat, fratris peregre exulantis mentionem faciens. Metrum est logaoedicum, quod Euripides sexcenties usurpat ut diversissimos animi motus diversissimumque 79"c exhibeat.
Monodia? praeeunte Nauckio in duas strophas et tot antistrophas dividi solet, ut 112— 124 complectatur str. a¹, cui respondeant novem vv. 128— 139; duos qui praeterea in antistropha a desi- derantur, excidisse ille putat. Antistropha a" igitur amplecteretur vv. inde a v. 127— 139+ 2, qui supplendi sunt.
Deinde ceteri versus eorum quos excidisse putat, responderent versibus 150— 156; stropha a igitur et antistr. ⁵ solae integrae essent traditae, dum stropha 6' mutila et a v. 140 cum antistrophae versu 157 comparari posset. Atque hanc sententiam plerique secuti sunt editores. ³
Alii qui tantam lacunam statuere noluerunt, in versibus traditis ita acquieverunt, ut respon- sionis strophicae rationem non habentes mesodos statuerent, dein strophas modo longiores modo bre- viores. Sic Seidler, de v. dochm. pg. 258, qui hanc monodiam obiter tractavit, 125. 126, 150— 156 mesodos esse censet, dum cetera ita distribuit: 112— 124= 127— 139(gro. a et dyr. ⁴); 140— 149 = 157— 166.— Et mea quoque sententia lacuna post v. 139 non est sed versus qui traditi sunt, in formam antistrophicam redigi possunt. Etsi hanc divisionem ut conficiam non paucis locis metri causa mutationes in verbis constituendis mihi faciendae sunt, non tantopere pugnant cum codicis aue- toritate quantopere Nauckii de lacuna statuta sententia, qui nihilominus, ut metra strophae et anti- strophae congruerent, ad mutationes descendere debuit. 1n2
Et ego hanc mihi effinxi versuum distributionem: 112— 127= 128—142; deinde 143— 150= 151— 158; versus 159— 166 epodi vice funguntur. Sed jam ad singulos qui laborant versus transeamus examinandos.
v. 115 Syμα‿eMοαμᷣνovog ouoœα ut εeus KAuraαμsoroo oru„ α Tuνdαι αιοα.
Si v. 116 cum antistr. v. 131 comparaveris, responsionem vix inesse intelleges, cum ille complectatur decem syllabas, v. 131 habeat octo. Seidler versum strophae, ex antistropha sanare studuit, omissa voce*οσlα scribens au rénsn μ KaAuraiuusoroa— metrum—G———, cui respon-
¹ Zirndorfer 1. 1. pg. 67 putat, Electram post Supplices, i. e. 418 doctam esse. Recte autem Willamowitz ex v. 1347, quo Dioscuri abeunt, ut in Siculo mari naves sospitent, collegit, hanc fabulam convenire a. 413.
2 Valde doleo quod Fritzschius in disputatione sua quid de hac monodia judicet, non communicaverit. Nam in hac formam antistrophicam posse dignosci ne caecissimum quidem potest fugere.
3 Willamowitz Möllendorf, anal Eurip. pg. 210, parcissimus aliorum laudator, castigator acerbissimus, Nauckium eximie laudandum putat, quod post v. 139 ea intercidisse viderit, quae vv. 125, 126; 150— 156 responderint, nisi quod v. 125— 127 post antistropham repetendos putat.— Hoo 1000 quo Kranokius contra codioum auctoritatem magnam la- cunam statuit, facere non possum quin ipsius Nauckii judicium proferam, quod olim pronuntiavit Kirchhoffium vituperans, qui responsionis strophicae causa Phoen. v. 153 ad lacunam confugerat. Dieit ille Memoires de l' Academie VII, 1, 97: Was lässt sich nicht alles möglich machen, wenn man in dem Ansetzen von Lücken sich einige Freiheiten gestattet; je grösser die Lücke, desto leichter die Mühe.
I*


