restituere conatus est reluctantibus saepe metris. Sed cum postea v. d. mutationes, ad quas ei descen- dendum erat responsionis restituendae causa, audaciores viderentur quam quas criticus sapiens laudare posset, sententiam suam paullum mutavit, cum in plurimis monodiis similes tantum strophas inesse, non pares diceret,(Elem. doctr. metr. pg. 750), haec carmina novo nomine appellans z³αοQ⁰ο˖ ·190%. Audacissimus vero in investiganda responsione antistrophica fuit Seidlerus, qui omnes Euripidis mono- dias ad antistrophicam formam redigere conatus est: De vers. dochm. pg. 181. 252, squ., sed ita ut vix paucis quibusdam versibus parcere potuerit. 1¹
Sic Seidler monodiam Jocastae Phoen. 301 in antistrophica ita convertere non dubitavit, ut stropham at(chori verba) incipere juberet V. 295— 300; jam sequitur mesodus 2 usque ad v. 303; incipit inde altera stropha 3— 310= dεατοοꝓρ 9* 310— 316 roooν 316— 326, rirg.„ 335. Deinde sequitur mesodus quam excipit antistropha a, quam Jocasta canit cum epodo— 354. Sed Seidlero qui ne audacissimis quidem mutationibus probabilem responsionem assecutus est suo jure Hermann. Elem. pg. 764, epitom. pg. 299 et in Phoenissarum editione adversatus est; quod carmen cum violentius in antistrophica redegisse Seidlerum intellegeret, ipse alio modo(Elem. pg. 764) dispo- suit. Sed haec omnia missa faciamus, cum nos nimis ab ea via quam nobis proposuimus deductura sint. Cf. praet. Fritzsch. I. l. pg. 34. Ipse autem Fritzschius tantopere in Aristotelis verba supra memorata juravit, ut omnes monodias apud Euripidem responsione antistrophica carere censeret quia haec carmina musicae essent recentioris, quae antistrophos partim tollere partim imminuere solita esset. (Cf. pg. 13). Fritzschius igitur partem monodiarum— mallem omnes— examinavit, quas non anti- strophicas fuisse certis argumentis demonstrare studuit. Nobis non in animo est, comites fieri viri docti in monodiarum Euripidearum partem inquirentis, num responsionem ostendant necne; nostrum est dicere et probare, quid nos de hoc poeseos Euripideae genere judicemus.
Diligenter examinatis Seidleri conatibus ubique in Euripidis monodiis responsionem strophicam restituentis, postquam Fritzschium quoque paullo celerius judicasse mihi videor docuisse, cum Aristo- telis testimonio nimis confideret, mihi quaestio alia via quam ea, quam viri docti ingressi sunt, sol- venda visa est. Etenim injuria uterque opinione praejudicata ductus alter omnes monodias sententiae suae accommodare, alter omnino non compositionem strophicam agnoscendam probare stuquit.
Equidem, in universum, legem de responsione strophica et antistrophica in monodiis Euripideis utrum poeta observaverit necne, nec statui nec improbari posse existimo. Unaquaeque monodia per se examinanda est et quaerendum, quae monodiae sine vi compositionem strophicam ostendant. R sponsio strophica negari non potest Alcest. 393— 403 et 406— 415. In Hecuba 1056 recte, ex mea sententia, Seidlerus responsionem detexit, carmen hac ratione describens: 1056— 1068 stropha, quae ab antistropha sua(1070— 1082) mesodo distinguitur, quae ob ipsam quam continet sententiam ap- tissime has vices sustinet. Responsionis causa a Seidlero fere nihil additum, contra libros nihil dem- tum. Simillime Androm. 1173— 1183= 1186—1196.— Monodia Troad. 120 squ. facile in responsionis formam redigi potest itemque v. 308 squ. De Electrae monodia 112 squ. strophice et antistrophice dividenda uberius postea. Jonis monodiae pars revera ita distribui potest, ut vv. 112— 127 et 128— 143 respondeant; alterius quae sequitur partis descriptionem qualem Hartungius partim deletis partim mu- tatis quibusdam vocabulis effecit, non probandam censeo. Itemque in Orest. 960 pars tantum monodiae responsionem prae se fert. Quae in reliquis fabulis inveniuntur monodiae— sunt autem Phoen. 301 squ. ib. 1485 squ. Iph. Aulid. 1279 squ. Iph. Taur. 143 non admittunt divisionem qualem co- natus est Seidlerus.
Quae cum ita sint, parti fabularum Euripidis responsio strophica sine ulla dubitatione vindi- canda est, altera pars in hanc formam non nisi violentis conjecturis cogi potest. Ex mea sententia hoc discrimen explicandum est ex aetate, 2 qua fabulae Euripideae scriptae et actae sunt.
Euripides, qui id quod inter omnes constat, primas in monodiis excolendis tulit, ab initio qui- dem monodias ex commorum analogia et similitudine antistrophice composuisse videtur. Hoc patet ex iis fabulis, quas inter primas Euripidis fabulas argumentis non improbandis docuit Zirndorfer, de chronologia fabularum Euripidearum et Willamowitz-Möllendorf, analecta Euripidea pg. 147. Longum est alienumque a proposito nostro accuratius in hanc quaestionem inquirere, quo tempore eae fabulae
1 Recte Herm. de canticis solutis ad errorem(scil. monodias in antistrophica redigendi) tanto procliviorem viam esse, quod saebe soluta carmina mixta sunt antistrophicis, ut animadversis aliquot responsionibus spes alatur, omnia in antistrophas cogi posse. Cf. I. 1. s. l.
²2 Video jam Westphalium similiter judicasse de monodiis, cum diceret Metr. 2, 385: Anfangs wurden die dacty- lischen Monodieen antistrophisch gebaut, nachher tritt aber eine völlig freie Bildung gia. die Form der dνποατνᷣeνα u. d2οισαστοαρα.


