Quaestiones Euripideae.
ꝙ
FElectra Euripidea una est ex illis fabulis Euripideis, quae ad hunc diem maxime in tenebris latuit virorumque doctorum cura destituta unicuique qui huic fabulde operam dare studet summas affert difficultates; neque id mirum; nam in nulla fere alia fabula Euripidea tanta dicendi tenuitas et mediocritas cognosci potest, quanta in Electra, ut Schlegelius nescio an haud immerito eam per- versam, vanam, sibi repugnantem dixerit. Et reperiuntur in ea sane quae non satis limata et per- polita sunt, inveniuntur rariores verborum formae, ut magnae virorum doctorum parti aliquando suspecta neque Euripide digna illa sit visa. Cf. Seidleri praef. ad Electr. pg. V et Bernhardy, griech. Literat. gesch. II*, 450 squ. 1
Hodie, ni fallor, haec inter viros doctos valet de Electra sententia, ut eam esse quidem fabulam Euripideam, sed reliquis poetae tragoediis longe inferiorem esse habendam potissimumque in carminibus melicis criticorum sagacitatem desiderare putent. Itaque mirandum non est quod viri docti in hac potissimum fabula studium et operam parum collocaverint et Piersonus Veris. pg. 237 jure eam nidulum corruptelarum adhuc nondum ad liquidum perductarum vocare potuerit.
Pquidem in hac commentatione quaestiones instituere mihi proposui in huius fabulae monodiam quae ibi exstat v. 112— 210. Priusquam autem ad id ipsum quod mihi propositum est, me convertam, accuratius quid in universum judicandum sit de monodiis Euripideis praemittendum videtur. ¹
Monodia est actoris unius in scena cantus luctuosus, cui chori in orchestra carmen opponitur. Of. Photius, pg. 274, 26. s. v. Aνιέε‿α ne yõJα G0 2ν 1oOc d9dαμαασσσο νQυuαυι εμοωιν⁵ετ ⁶ο ϑστνε et postea 2νς ενera, öray sic 6νοοσ lέ ⁶mα ⁶υν ι νοοο.
Apud Aeschylum et Sophoclem monodiae rarissime exstant, creberrime inveniuntur apud Euri- pidem, in quibus potissimum praeclarum poëtae ingenium et ars cernitur, etsi Aeschylus in Aristo- phanis ranis v. 1330 squ. multa detrahere et carpere in his studet. Praeter Photii testimonium de monodia audiendum est quid Aristot. Problem. XIX, 15 dicat: rà uεy and rijc oxr-vijc ous dvrloτοοσα, 10 d roũ vοον Ʒαrtor ooꝓνlα. Inde discimus Aristotelem aequalem monodiae partium comparationem i. e. strophas et antistrophas in monodiis non invenisse sed eas fuisse conditas sine certa lege, prout libitum fuerit poetae, censuisse. At inveniuntur in Euripidis fabulis monodiae, quae sine ulla dubi- tatione antistrophice conditae sunt, ut hi loci Aristotelis testimonio sine dubio gravissimo repugnare videantur. Itaque G. Hermannus etiam in iis monodiis, quae adhuc responsione carebant, responsionem
1
¹ Unus Fritzschius adhuo hanc quaestionem uberius tractavit: de monodiis Rurip. 1842.


