Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catiliam habitae : porro tractatur / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Sall. Cat. 52.

genus poenae in illa civitate saepe usurpatum est; quod Caesar, mortem esse necessi- tatem naturae, non supplicium, vincula vero sempiterna singularem poenam nefarii sceleris, verum quidem, sed nimium crudelitatis et iniquitatis habet; primum quod per municipia dispertiantur, deinde omnem spem miseris eripit poenae levandae, tum bonis publicatis nil nisi vitam iis relinquit; sed profecto mors nefariis homi- nibus pertimescenda est, quoniam apud inferos supplicia impiis constituta sunt.

Jam vero et contra jus esse ejusmodi poenam affirmat; nam legem Sem- proniam, ne injussu populi romani civis morte multaretur, de civibus romanis con- stitutam esse, at hostem non esse civem, itaque ipsum C. Gracchum, latorem legis Semproniae, jussu populi poenas dedisse; Lentulum profecto et ipsum apertum hostem, itaque non civem Romanum; ergo morte multandum, nihil in his contra leges ac jura populi romani, sed mandare aliquem aeternis tenebris vineulisque id contra jus fasque. Verum si apud judices solos vel in concione de civibus judicari possit, nonne leges laedantur, quaerit, si Senatus sententiam ferat; esse autem non cives Romanos, verum hostes, qui tum accusati sint, ergo non contra leges, si senatus damnet, quidni morte multet? quam Caesaris ipsius sententia mereant, Id circo si Silani sententiam sequantur, contra jura ac leges nihil agi, liberarique ipsos cru- delitatis vituperatione, quamquam in tanti sceleris immanitate punienda de crudeli- tate sermo esse non possit. Nam quum ante oculos proposuerint Romam uno incendio concidentem, furentes conjuratos, lamentationem matrum, fugam virginum ac puerorum, et quae sint alia horribilia, verendum esse, ne leniore poena crudeles in patriam esse videantur. Quaecunque, inquit, statuetis, perficietur, omnia provisa et parata sunt; adjuvamur studiis omnium omnis ordinis, aetatis omnis hominum, provideamus igitur, ne populo Romano desimus. Jam data est facultas, imperium tot laboribus fundatum conservandi, patria ipsa vobis supplex manus tendit. De me autem omnem metum deponite, nam ego quidem conjuratorum multitudinem turpem et infirmam judico...... Itaque de universa republica decernite diligenter ac fortiter.

Postquam Cicero dicendi finem fecit, Cato potissimum Consulis sententiam tam graviter defendit, ut toti senatui recentem animum injiceret, praesertim quum in hunc modum finiret:

Quare ita censeo: cum nefario consilio sceleratorum civium respublica in maxima pericula venerit, hique indicio F. Volturcii et legatorum Allobrogum con- victi confessique sint, caedem, incendia aliaque foeda atque Crudelia facinora in