Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catiliam habitae : porro tractatur / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Oratio in Calilinam quarta.

Nonis Decembr. biduo post habitam tertiam in Catilinam orationem Cicero Senatum vocat, quum Lentuli et Cethegi liberti et clientes patrones suos vi e custodia liberare conarentur; deliberatur, quomodo in patriae hostes animadverteretur. Omnes cives in id intenti, forum, vicina templa, vici civibus, mons Capitolinus equitibus impleta sunt. Hic enim ordo, Senatui tam diu infestus, non tam studio communis salutis, quam amore Consulis reconciliatus erat. Summa omnium adversus improbos consensio.

In Senatu interea Cicero sententiam rogat, ac primus quidem D. Jul. Silanus, Consul designatus quinque illos, qui in custodiam traditi essent, extemplo necandos censet. Assentiunt qui sequuntur omnes; quum autem C. Julius Caesar, tum praetor, rogatur, acri oratione supplicium refellit, ac sive propter facinorosorum hominum amicitiam, sive laesum jus civije, persuadere senatui, uti vitae hostium par- ceret, maximo opere contendit, dicens, mortem non esse malum miseris, sed solatium, monet, ne novum consilium capiant, nam ex lege Porcia aliisque legibus exsilium damnatis permissum esse, finitque argutam orationem in hunc modum:Placet igitur eos dimitti et augeri exercitum Catilinae? minime; sed ita censeo: publican- das eorum pecunias, ipsos in vinculis habendos per municipia, quae maxime opibus valent; neu quis de his postea ad Senatum referat, neve cum populo agat; qui aliter fecerit, Senatum existimare, eum contra rempublicam et salutem omnium facturum.

Caesaris argumenta quum essent maximi momenti, in hac tamen causa minime probanda; nihilominus quoniam opibus plurimum valeret, permulti qui eum sequebantur, idem sensere. Ciceronis amici ipsi de eo solliciti, ne quid mali Con- suli eveniret, Praetoris sententiam suam fecere.

Tum vero Cicero surrexit collatisque a Silano et Caesare dictis, refutata quae ab illo mota erat dubitatione, quin summum supplicium sumerent, effecit a Catone praesertim adjutus, ut maxima pars Senatorum Lentulum reliquosque necan- dos decernerent. Gratias igitur agit Patribus, quum eos non solum de reipublicae, verum etiam de sua ipsius salute sollicitos videat, hanc esse condicionem consulatus, ut omnes acerbitates, dolores, crucatus perferret; desinant, precatur, sibi consulere, sed patriae prospicere incipiant; sperat deos gratias sibi esse relaturos, seque aequo animo moriturum; ostendit imminentia reipublicae pericula.

Deinde qui jam damnati esse videantur, ad mortem trudi oportere demon- strat ac celeriter. Quod Silanus, inquit Cicero, censet, morte multandos esse, id

Sall. Cat. 52.