Tot argumentis indiciisque expositis atque editis sua confessione convictos Senatus jussit in custodiam tradi, Lentulum Spintheri, tum aedili curuli, Cethegum Cornificio, Statilium Caesari, Gabinium Crasso, Ceparium Cn. Terentio. Gratias deinde agit, Ciceroni Senatus amplissimis verbis, hic laudibus ornat L. Flaccum et C. Pontinium praetores pro forti fidelique opera atque etiam Antonio laudem impertit, quod conjurationis participes a suis et reipublicae consiliis removisset. Postremo ad omnia pulvinaria supplicatio decreta est, quod illi primum post urbem conditam togato contigit,„quod urbem incendiis, caede cives, Italiam bello liberasset.“
Sub vesperam demum Senatus discessit. IIlico consul pro rostris ad populum concionatur, totam rem, sicuti acta est, exponit, monet, ut hujus diei memoriam sempiternam servent, ut supplicationem cum conjugibus ac liberis celebrent, Jovem venerentur.
Divisa est oratio in quatuor partes; in prima populo aperit, servatam esse rempublicam, qua re viam sibi munit ad narrandas res gestas Cap. I.§. 3; in secunda explicat, quanto opere quantaque diligentia detecta sint omnia, conjuratos per Volturcium et Allobroges testes, suis ipsorum tabellis et confessionibus convictos esse, ac propterea supplicationem decretam§. 3— cap. VI.§. 15; in tertia confir- mat, quum hominem audacem, in castrense latrocinium compulerit, molem mali a civium cervicibus se depulisse, jam demum esse conjurationem deprehensam, quam dii dudum fore significassent; nam visas esse faces, ardorem coeli, fulminum jactus, terrae motus, ceteraque tam multa, ut portendere dii immortales, quaecunque fierent, viderentur; sed profecto eosdem tam praesentes opem et auxilium tulisse, ut paene oculis cerni possent, Divinitus igitur factum esse, ut homines Galli Romanorum salutem suis opibus anteponerent; Jovem ipsum restitisse, quo minus illi domiciliis atque tectis, templis atque delubris nefarios ignes inferrent; illum voluisse, omnes salvos fore§. 15 Cap. IX. 22; Ideoque in quarta populum monet, ut decretam supplicationem sollenniter celebrent, nunquam enim justiores honores habitos esse diis immortalibus; namque togatos togato imperatore vicisse, in quoque tumultu forum sanguine civium redundasse, memorat Sullam, Marium, Octavium, Cinnam, alios, quorum omnes dissensiones internecione civium dijudicatas esse; in hoc uno bello et urbem et cives integros incolumesque esse servatos. Pro his tantis meritis nullum aliud postulat praemium, nisi sempiternam illius diei memoriam; uti provi- deant, orat, ne scelerati ac nefarii homines sibi in posterum noceant, ac se privatum quoque tuiturum et ornaturum esse, quae in consulatu gesserit, promittit.


