Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catiliam habitae : porro tractatur / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

firmarentque illic foedus jurejurando. Ducem comitemque iis Lentulus T. Volturcium quendam Crotoniaten dedit, qui Catilinae epistolam traderet, scriptam sine nomine, sed ita:Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosas, Cura, ut vir sis, et quem in locum sis progressus, cogita: et vide, quid jam tibi sit necesse. Cura, ut omnium tibi aucilia adjungas, etiam infimorum.

IHlis rebus gestis constitutum quoque est, qua nocte Roma proficiscerentur. Quum Galli omnia ad Ciceronem detulissent, usus est hic imprudentia conjuratorum et L. Valerium Flaccum et C. Pontinium praetores arcessivit jussitque hos pontem Mulvium obsidere totumque agmen excipere. Nullo tumultu omnia gesta sunt, Volturcius, qui unus restitit, oppressus seque remque Pontinio committit.

Cicero quamquam ingenti gaudio perfusus, quod tabellas, scriptum testi- monium tam atrocis proditionis manibus tenebat, tamen valde erat perturbatus, quo- modo in principes illius facinoris consuleret, homines nobilissimos, summis hono- ribus functos, quos si puniret, in odia incurrere sese haud ignorabat, si minus rempublicam pessumdari. Itaque optimum factu ratus Lentulum, Cethegum, Gabi- nium, Statilium, denique Ceparium quendam hominem Tarracinensem, qui servos Apuliae sollicitaret, ad se vocari jussit; nihil suspicati venere omnes praeter Ceparium qui nuntio, quae nocte evenissent, accepto, evaserat; sed milites vesperi consecuti eum in urbem reduxerant.

Jam Cicero Senatum in templo Concordiae cogit, Lentulumque praetorem manu ipse co ducit, ceteri satis firma custodia cincti veniunt.

Ac primo quidem Volturcius introductus data fide publica praemioque proposito, quaecunque sciebat, professus est. Tum Allobroges auditi idem atque ille edixerunt. Tandem qui litteras dederant singuli progrediuntur, primo quidem excusationes et praetextus quosdam proferentes, negant, quum autem Volturcium Gallosque conspiciunt, tabellas, signa, manus agnoscunt, convicti fatentur.Ac mihi quidem,(Quirites, Cicero inquit, cum illa certissima sunt visa argumenta atque indicia sceleris, tabellae, signa, manus, denique uniuscujusque confessio: tum multo illa certiora, color, oculi, vultus, taciturnitas. Sic enim obstupuerant, sic terram intuebantur, sic furtim nonnunquam inter se adspiciebant, ut non jam ab aliis indi- cari, sed indicare se ipsi viderentur.

Lentulus vero ea erat dementia, ut causam praecipuam, qua ductus sce- lestum illum conatum suscepisset, e fatis Sibyllinis repeteret, quibus indicatum esset, tertium se fore Cornelium, qui Romae imperium teneret, Cinnam primum, Sullam alterum, ipsum tertium.

Ill. 12.

cap. 13.