4
Erant autem tum Allobrogum quidam legati Romae, qui de avaritia magi- stratuum quererentur, sed minime benevolas aures invenientes condicione sua parum contenti erant; ac quia omnes illius terrae incolae in magno aere alieno erant, Lentulus jussus in conjuratorum partes trahere, quicunque aliquid prodesse possent, facili negotio legatos se adducturum, ut equitatu praesertim conjuratos adjuvarent, sperabat. Itaque Umbreno cuidam diu in Gallia versato tentandos legatos mandat. Hic igitur allocutus illos in foro, quomodo res in provincia se haberent, querentesque vehementer consolatus, meliore eos mox condicione usuros, si se sequerentur, in Dec. Bruti aedes ducit. Gabinium arcessit, detegitque conjuratorum totum consi- lium additque quosdam nobiles viros ignaros mali facinoris acceptaque fide dimittit.
Neque tamen satis firmati animis erant, quamvis et patriae inopia, et belli studium et magnae utilitatis spes eos incitarent; deterrebant imperium et opes populi romani, conjurationem ad irritum cadere posse secum reputabant, seque omni et opera et periculo liberatum iri, si omnia, quae audissent, aperirent. Itaque totam rem Q. Fabio Sangae patrono suo indicant, hic Ciceroni nuntiat, qui Allo- broges jubet simulare summa felicis conjurationis eventus studia, adire, singulos illius socios, acquirere sibi certa, quibus convinci isti possent, testimonia. Jam vero conjurati consilium perfecerant atque instituerant ita, ut L. Bestia tribunus plebis cives convocaret, in Ciceronem inveheret, velut timidum hominem, qui vanum civitati injecisset timorem miserandumque movisset bellum; hac oratione habita suus cuique locus tribueretur, quo sequenti nocte ageret, Statilius enim et Gabi- nius duodecim partibus urbem incenderent, alii puteos fontesque obstruerent, unum- quemque aquatum qui veniret, interficerent. Cethegus Ciceronem trucidandum susceperat, alii patres suos, aliquot mulieres maritos necare volebant; Pompeji liberos in custodiam tradere ac tanquam obsides asservare decreverant, quoniam brevi adventuri vindictam metuebant; haec dum gererentur, Catilina ante portas in insidiis collocatus fugientes exciperet.— In omnibus rebus consentientes de die dissentiebant sceleris socii, quia Lentulus Saturnalia aptissimum tempus ducebat, Cethegus dilationem nolebat. Is erat omnium acerrimus et audacissimus, nec des- titit de tarditate ac timiditate sociorum queri.
Interea Allobroges Consulis mandata exsequuntur; Gabinius eos ad reliqua conjurationis capita adducit, Lentulum, Cethegum, Statilium, Cassium; his affirmant, cives suos sibi fidem non habituros, nisi quid scripti afferrent; optimum esse, si Lentulus ceterique sibi epistolam signatam darent. Hoc faciunt omnes praeter Cassium. Praeterea conventum, ut domum redeuntes Catilinae castra adirent, con-


