—‿½
cives patriamque paravisse, de confessis sicuti de manifestis rerum capitalium, more majorum supplicium sumendum.“
Fit decretum, sicut ille censuerat; Cicero statim exsequendum parat, dis- positisque praesidiis montem palatinum petit, Lentulum e domo, ubi custodiebatur, educit, per sacram viam trans forum in Tullianum cum illo se confert, ubi vindices rerum capitalium ei laqueo gulam frangunt; ceteri in carcerem praetorium ducti eodem modo necantur. Redeuntem domum frequentia populi laetis clamoribus secuta est et Roma universa parentem, Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
Divisa est in tres partes haec oratio, in prima gratias agit Senatoribus, quod iis suam salutem adeo cordi esse videat, commendatque ut suis potius reique publicae prospiciant cap. I.—§. 5; in secunda demonstrat, conjuratos morte esse multantos, refutata Caesaris sententia,§. 5— Cap. VIII.§. 17; in tertia exhortatur senatum, ut diligenter et fortiter in Silani sententiam discedat, proponitque eorum animis, ut suos tueantur, serventque ipsi gratam memoriam.
——


