conscripti, postularet; ea familia ortum. itn ab adolescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet“ etc. Et quum adeo impudens esset, ut maledicta in consulem adderet, tum omnes ira incensi consurgere, increpare. nefarium ac scelestum hostem et parricidam vocare, ut furibundus ille minasque jactans e curia domum se proriperet eademque nocte cum trecentis armatis in Manliana castra proficisceretur.
IHabita oratio est a. UI. c. 690 VI. Id. Nov., in templo Jovis Statoris, quod erat initio viac Sacrac, qua ad Palatium ascenditur; quaeritur, utrum Catilina hostis ac parricida occidendus, an in exilium mittendus; hoc Cicero mavult et dividit orationem in tres partes; in prima exordio vehementi, abrupto, irae atque indignationis pleno subito Catilinam increpat monetque, qua severitate jam diu puniri oportuisset civem tam nefarium et ex more majorum, qui minus periculosos homines morte multassent, et ex senatusconsulto, ex quo confestim interfectum esse istum conveniret, se ipsum, quamvis cupiat se esse clementem, nec dissolutum videri in tantis reipublicae periculis, jam inertiae nequitiaeque condemnat; cap. l.& ll.; in secunda sequitur propositio. dum Catilinam jubet ex urbe decedere vel in exilium vel in castra Manliana, idque probat primum, quia luce clariora sint omnibus consilia ejus. cap. III. etc., cujus vitae domesticae turpitudinis nota imista sit quaevis, cap. VI., cujus privatis rebus dedecus inhacreat infamiae quodlibet, quique ceteris in rebus tam graviter suspectus atque offensus, cap. VII., civibus suis videatur, ut taciti quasi postulent, ut egrediatur, cap. VIII., ex urbe, quamquam magnam sibi invidiae tempestatem in posteritatem impendere videat, cap. IX., si sua voce perterritus ire in exilium animum induxerit, tum quia ipsi Catilinae optandum ac jucundum sit proficisci ad castra Manlii; jam esse praemissos milites. cap. X., jam constitutam cum Manlio diem, etiam aquilam illam argenteam praemissam se scire ait; hanc enim rem illi incredibilem afferre voluptatem, quod improborum conflatam manum nactus summa laetitia possit perfrui, gaudiis maximis exsultare, singulari voluptate bacchari, quum in tanto suorum numero neque audiat virum bonum quemquam, neque videat, cap. XI.; deinde quia utile sit reipublicae, jam non interfici Catilinam; nam interfecto uno Catilina, intelligere se, illam reipublicae pestem paulisper reprimi dicit, non in perpetuum comprimi; at si ejecerit se, eduxerit secum suos, exstinctum atque deletum iri non modo tam adultam reipublicae pestem, verum etiam stirpem ac semen malorum omnium, cap. XII.; in tertia, in epilogo, hortatur conjuratos, ut exeant ac rempublicam metu liberent, secernant se a bonis, unum in locum congregentur; pollicetur sese fore quam dili- gentissimum, equites romanos fortissimos, bonos omnes consensuros, et postremo
Sall. 31.


