consederat, principes quique illam subselliorum partem inanem reliquerunt.— Jam vero ubi credere patres malitiam et facinora istius vidit. vehementissime hominem simulatorem increpuit:„Quousque tandem. Catilina, abutere patientia nostra!“ Eadem acerbitate consul pergit ac demonstrat, hominem istum sceleratum summo supplicio jam dudum fuisse afficiendum et multo magis, quam Tib. Gracchum, „mediocriter labefactantem statum reipublicac“, quam Spurium Maelium„novis rebus studentem“, quam C. Gracchum,„clarissimo patre. avo, majoribus“, quam M. Fulvium, virum consularem; quam L. Saturnium, tribunum plebis, quam GC. Servilium praetorem.— Tum et patres accusat. quod senatus consultum in Catilinam inclusum in tabulis haberent, et se ipsum condemnat inertiae nequitiaeque. Omnia deinde istius consilia detegit, castra in Italia contra rempublicam esse collocata; crescere in dies hostium numerum; narrat quae superiore nocte apud Leccam gesta et constituta essent, denique ostendit. luce clariora omnia Catilinae esse consilia; atque ut vidit quosdam in senatu, qui una cum illo fuerunt:„O dii immortales. inquit, ubinam gentium sumus? quam rempublicam habemus? etc. hic. hic sunt in nostro numero etc., quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce vulnero!“)
Dixerat autem Catilina illa nocte. qua apud Leccam fuerat, paululum sibi esse etiamtum morae. quod Cicero viveret, ac confirmarat. se jam esse exiturunm:; hoc eum Cicero monet, ut quam primum faciat, urgetque ut ex urbe egrediatur secumque educat omnes suos. Quod quum consulis timiditati tribui posset, tamen ex prudenti consilio profectum est. Erant enim in senatorum numero alii, qui quanto in periculo civitas versaretur, aut non itelligerent, aut nollent videre, qui mitioribus sententiis Catilinae spem firmarent ac non credendo crescentem conju- rationem alerent. Ii ipsi autem nobilissimi fuérunt, quorum auctoritatem permulti sequerentur, quare consulem, si. quanta oportebat severitate. tanta in Catilinam animadvertere voluisset. non solum illi malevoli, sed etiam bonorum civium nonmulli rei parum gnari crudelitatis. insolentiac. superbiae arguissent.— At Catilina sponte profectus ducemque se professus copiarum a Manlio collectarum ipse se prodidit. hostem patriae se ostendit ita, ut nemo defendere eum auderet. Ideoque nihil tantopere cupit Cicero, quam ut murus intersit inter bonos et improbos, ut proficiscatur ad impium et nefarium bellum, tum enim esse omnia patefacta. illustrata. Quilibet alius in tam atrocibus iisdemque justis criminationibus conscientiae certe vi actus tacuisset, verum tanta in Catilina erat dissimulatio, ut demisso vultu
voceque supplici, ubi consul assedit,„ne quid de se temere crederent patres 1 1


