Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catilinam habitae / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

dixerat. accusationem minitanti.Si quod esset in suas fortunas incendium excitatum. id se non aqua, sed ruina exstincturun.

Quod, quum ejusmodi sermones notissimi essent. Catilina incolumis Romae versari poterat, quam infirmae tum ac fractae leges. quantae opes istius. quippe cui senatus auctoritatem, gravitatem. severitatem suam opponere non auderet. argumento esse potest.

IIis nequaquam contentus ipsum consulem media in concione interfecturus in campum descendit, sed ubi id quoque consilium Cicero evitavit, jam aperte agere constituit; distribuit socios ac principes conjurationis per Italiam ad excitandam plebem, ipse Romae manet consuli insidiaturus urbisque incendendae causa. Verum hic eadem nocte certior factus a Crasso, qui aliquot ab homine ignoto sibi traditas epistolas, quibus monitus erat. ut Romem, quia magnum ei urbi impenderet periculum, quam celerrime relinqueret. ne in conjurati suspicionem veniret, ad Ciceronem pertulit.

Convocato deinde senatu consul suam cuique epistolam tradidit ace tum demum ordo ille priscam suam auctoritatem recuperare atque obtinere ausus est, proconsules in varias Italiae regiones misit, praetores delectum habere jussit aliaque ad opprimendos conjuratos apta.

Tum demum permota civitas. Sallustius inquit, atque immutata facies urbis erat. Ex summa lactita atque lascivia, quae diuturna quies pepererat. repente omnis tristitia invasit. F'estinare, trepidare etc. etc.

Postremo congregavit socios in domo Leccae nocte VIII. a. d. VII. ante Idus Novembres; ignaviae eos arguit, Ssuum cuique munus tribuit, tum profecturum se ad

exercitum dicit, quum consulem occidisset. Id duo equites romani facturos se mane. quum salutatum irent. promiserant; sed irritum factum, quoniam extemplo consul compererat. lam vero VI. a. Id. Nov. senatum in templo Jovis Statoris convocat et, quum Catilina co audaciace procederet, ut huic quoque conventui adesset, indignatione incensus Cicero primam adversus istum orationem habet. Id documento esse potest, quantum istius, ut Romae etiam tum versari posset, inter- fuisset. Nam etsi L. Paulus ei, quod tranquillitatem et securitatem totius urbis turbasset, crimini dedit, tamen restitit, immo in custodiam sese daturum vel Lepidi, vel Ciceronis, vel Metelli, aliorum opinatur. Nihilominus tam securus curiam intrat, quasi vanus quidam rumor per urbem diffusus sit; sed res ita pervulgata erat, ut tum simulatione fallere neminem posset; ingressum enim in tanto numero senatorum aut propinquorum aut amicorum, ne ullus quidem salutavit, quid, quod ubi

Cap. 31.