Sueton. Caes. 9.
de Harusp.
resp.
Sueton. DGaes. 11.
L. Cotta et L. Torquatus in illorum locum successere. Irati igitur illi ambitus damnati, Catilina auctore conspirarunt, ut ineunte anno senatum adorirentur et. trucidatis quos placitum esset, Sullae et Autronio consulatus restitueretur; sed vel discordia, vel poenitentia, vel metu conjuratorum, vel morte Pisonis, cui provincia- Hispania extra ordinem data erat, consilia prava exsequi non potuerunt.
Sed licet gladiatorum ac fugitivorum nuper conflasset tumultum, licet vexationes provinciae essent apertae et manifestae, tamen praeter omnium ex- spectationem, quum idem ille Torquatus, id quod maxime mirandum, quem interficere conatus erat, supplex apud judices appareret, quum Clodius delator pecuniam ab illo acciperet et turpissime praevaricaretur, absolutus est. Quod magnum periculum postquam effugit, nequaquam cavit, immo consilia sua persequebatur opesque suas firmabat; ac postea quum Caesar quaestionem de sicariis exerceret et eos quoque sicariorum numero haberet, qui tempore proscriptionum propter denunciatos cives romanos pecunias ex aerario acceperant, quum omnes morte multarentur, Catilina. nequissimus omnium, reus quidem, liberatus est solus, atque ita innumerabilibus flagitiis patratis, postquam leges omnes, fas, jus, judicium omne violavit, ter ac- cusatus, terque absolutus, quamvis omnium sententiis sons judicatus, consulatum iterum ambire audet.— Eodemque anno Cicero quoque consulatum petebat et omnium competitorum illius anni nobilissimi erant hi duo, ille propter merita, hic ob nobilitatem generis et audaciam et callida consilia; praeter hos, quinque etiam alii erant, inter quos Galba quidam, homo probus, sed mediocris ingenii. Antonius, clari oratoris filius, Cassius, Catilinae socius, ac nonnulli alii, qui non admodum digni memoria sunt, ut conjectura augurari liceret, vix quemquam revera candidatum exsistere praeter Ciceronem, Catilinam, Antonium, atque hi duo adjuti a Caesare et Crasso, omnibus suis et suorum viribus contendebant, ut timendum competitorem removerent, ipsi autem ad dignitatem illam pervenirent. Sed tanta impudentia et contumacia consilia exsequebantur, ut omnes boni moleste ferrent. Hac rerum condicione si Catilina cum Antonio consules creati fuissent, penes illum omnis erat potestas; nam Antonius homo quidem desperatus non fuit, tamen in eorum numero ducendus, qui propter inconstantiam ad omne scelus possent adduci, quippe qui neque ullam virtutem, neque vitium sectaretur, faceret, quod jussus erat; quare eum sequebatur, qui ducebat, ideoque illo vel optimo collega ac quasi administro uti se posse Catilina arbitrabatur.
Ac quantopere iste tum dignitati illi adipiscendae studuerit, ex iis cognosces, quae Cicero in oratione pro Murena exponit:„Catilinam alacrem atque laetum


