Aufsatz 
Quo nexu inter se cohaereant quatuor orationes Ciceronis in Catilinam habitae / Geyer
Entstehung
Einzelbild herunterladen

An superiore quum Ciceronis orationes cum discipulis lecturus essem. singulae per hebdomadem horae constitutae erant, quibus, multis etiam lectionibus intermissis, quae mihi proposui, perficere non licuit. Quam ob rem quae aut discipulis scribenda aut mihi dicenda erant, ut legere per otium possent, optimum factu ratus litteris in hunc modum mandare, hunc libellum conscripsi, in quo quae opus essent ad intelligendum et statum reipublicae et quomodo orationes ipsae atque sententiae inter se cohacrerent et nexae essent, invenirent.

Respicit igitur hic libellus discipulos. qui debitum quasi quoddam reposcant. Rem ipsam jam aggrediamur.

Orutio in Cutilinum T.

Pompejo Orientem domante. Urbs ipsa in summum discrimen est adducta Plin. VII.28. per hominem illum nobili genere natum, cujus avus M. Sergius Silus fortitudine sua omnium sibi conciliaverat admirationem ac maximis laudibus pro meritis erat elatus, isque non modo hominum victor fuit. sed etiam fortunam vicit. Catilinam dico, cujus vires et animi et corporis atque ingenium malum pravumque Sallustius tam copiose descripsit, ut adjicere quidquam nimium videatur; omnino autem mores Romanorum inde Sullae temporibus adeo erant depravati, ut postquam majorum virtutes fugere, et luxuria., avaritin. superbia juvenes invasere. vix quemquam flagitii cujuslibet puderet.

Ac miramur, quod homo tam sceleratus summos honores petere potuit atque Cie. adeptus est; sed quiutebatur hominibus improbis multis et quidem optimis se viris deditum esse simulabat tamen multos fefellit; itaque in Africam missus illam terram adeo vexavit, ut praetorem Africani de repetundis accusarent. Nihilominus sine ulla sollicitudine rediit consulatum petiturus, ac nisi Clodius denuo in judicium eum vocasset,(qua re instituta. priusquam absolutus esset. tempus illud septem- decim dierum praeterlapsum est) fortasse tum consul. sociis suis praevalentibus. esset renunciatus. Comitiis tumultuosis P. Sulla et P. Autronius, Catilinae amici.

consules facti a competitoribus de ambitu accusati et condemnati sunt, quo facto