Aufsatz 
Emendationes Cornificianae / von Karl Germann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

9

verbi subiectum cogitari potest? Verborum commonet et comparat subiectum est erornatio. At, idem substantivum haberi non potest subiectum verbi direrit. Nam commonere quidem et- ad reliquum comparare auditorem exornatio sane potest, neutiquam vero dicere potest exornatio. Quare scribendum est direris vel cum figurae transitionis definitio antecedat haec: Trausitio vocatur, quae eum ostendit breviter, quid dictum sit, proponit item brevi quid sequatur cumque Cornificius in afferenda alicuius figurae utilitate quae in definitione breviter admonuerit, sœpius respiciat, fortasse prœferendum est dictum sit, ita ut verba haec sint legenda: proficit haec aliquantum arornatio ad duas res- namé éet quid diæeris(dicetum sit) commonet t ad religuum domparat duditorem.

IV, 29, 39(168, 10). Permissionis, quae aliquam rem totam tradit et concedit alicuius voluntati, exemplum affertur hoc: quoniam omnibus rehus ereptis solum mihi superest animus t corpus, hace ipsa, quae mihi de multis sola relicta sunt, vohis et vestrae condono potestati; vos me vestro, quo pacto vobis eidehbitur, utamini atque abutamini licchit; imponite in me quidlihet, quid- lihet statuite: dicto atgue nuta parebo. Hunc locum primus tractavit Halm J. l. pag. 567, qui ex codicum lectione inpunite vel inponite eliciat haec: voqs me vestro utamini atgque abutamini licebit: inponite in me quidquid litet ſstatuitef; dicite atque obtempeèeraho. At non erat, cur nostro loco repudiata meliorum codicum lectione, quae est impanite, ad tertiae classis imponite confugeret. Nec Kayseri ferri posse emendandi rationem hanc: inponite in me quidlibet, quid- lchet statuite: dicto atque nutu parebo, quivis mediocriter doctus facile concedet. Nam pri- mum imponite tertiae, non primae familiae lectio est; deinde verbi quidlibet bis positi in uno codice vo nimis incertum exstat vestigium; ad extremum verba dicto atque nutu parebo omni prorsus codicum auctoritate carent. Accuratius paulo nec tamen ita, ut omnibus liberatus sit, vitiis, Klotz textum constituit, qui prebet: imponite in meæ... quidguid libet, statuite; dicite, atque obtemperabo. Et Halmianae et Kayserianae opinionis errorem primus disiecit Thielmann J. 1. pag.[462]), qui cum secundum optimos scripserit codices: impunite in me quidlibet statuite meam tulit assensionem; nam adverbium impunite Ciceronianum est.

His pramissis de hominum doctorum variis emendandi rationibus alias quae restant dif- ficultates tollere iam conabor. Ac primum quidem offendor verbis vos me vestro, quo pacto vobis videbitur, utamini atque abutamini licebit. Nam quid significat aliquo suo uti atque abuti? Porro vis ac natura permissionis in eo posita videtur, ut quis libidini atque arbitrio alicuius to- tum se tradat. Omnino, ne longum faciam, post verba vos me vestro excidisse videtur arbitrio vel simile quidquam. Cuius verbi cum in codicibus vestigium non exstet, ne audacter aut libidinose criticis fecisse videar, lacunam archetypi statuendam esse censeo. Nec lectio vul- gata, quam Halm secutus est, dicite atque obtemperabo in permissionis exemplum quadrare vi- detur, cum in verbo obtemperandi non ea insit notio, quae hic desideratur; nam cui nihil præ- ter animum et corpus superest, in quem quidlibet impunite statuere licet, is profecto non ob- temperat sed paret. Omnino obtemperare hominis liberi, parere servi videtur. Quare quoniam obtemperandi notio nostro loco languere videtur, ex codicis h reliquiis dicite atque huc te pa- rebo coniciam haec: dicite atque tacite parebo et permissionis exemplum sic restitui velim: quoniam omnibus rebus ereptis solum mihi superest animus et corpus, hace ipsa, quae mihi de mul- kis sola relicta sunt, vobis et vestrae condono potestati; vos me vestro.... quo pacto vobis videhitur, atamini atgque abutamini licehit; impunite in me quidlibet statuite: dicite atgque tacite paréebo.

IV, 32, 44(174, 12): Transgressio est, gquae werborum perturbat ordinem perversione dut

2