Aufsatz 
Emendationes Cornificianae / von Karl Germann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV, 2, 2(123, 5): quid? ipsa auctoritas antiguorum non cum res probabiliores tum hominum studia ad imitandum alacriora reddit? immo erigit omnium cupiditates et acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando Graecchi aut Crassi consequi facultatem. Recte editores ex lectione codicis b aut ad imitandum scripserunt ad imitandum. Nec aliud quidquam in optimis inest codicibus, quorum pi præbet ad mittandum, h admittant dum. Nam quicunque litterarum ductus accuratius inspexerit, litteram t cum littera i permutatam esse a librariis facile concedet. Quo facto librarii, ut latinum omnino verbum haberent, non iam de verbo imitari sed de verbo mittere cogitabant. Eadem nobis paulo infra adhibenda est explicandae optimi codicis h lectionis ratio. Editores omnes præbent posse imitando, h contra posse emittando. Quod si, ut supra iam demonstravimus, in forma mittandum nihil aliud inest nisi mitandum, nostro loco in codice h mittando librario rum errore ex imitando ortum videtur. At vides litteram e nobis relinqui ex codicis h scriptura, in qua vestigium pronominis se latere videtur, quod nostro loco accipiendum est subiectum infinitivi posse. Concedo sane Langenio, qui accuratissime de hac re disputavit Philol. XXXVI, 485, multis locis Cornificianis necessarium non esse subiectum ad infinitivum addere. Idem recte fecit cum I, 1, 1(3, 5) pronomen nos post laborem interpolatum esse existimavit, nec mi- nus assensum meum tulit cum eadem de causa II, 27, 43(71, 5) pronomen se ante donatum Cornificio abiudicavit. Denique IV, 5, 8(130, 8) contra minorem Kayseri editionem, in qua post infinitivum esse pronomen se falso additum est, Cornificium recte emendavit cum scripsit: qua re unius alicuius esse similem satis habehit. At nostro loco cum Herbipolitanus litteram« nobis servaverit, se pronomen in textum Cornificii recipere non dubito. Ergo scribendum vide- tur:...... immo erigit omnium cupiditates et acuit industriam, cum spes iniecta est posse se imi- tando Gracchi aut Crassi consequi facultatem.

IV, 3, 4(125, 1): quasi si quis Olumpiam(Schmidt ex Bambergensi, Parisino, Bernensi recte legi vult ad Olimpia) cum venerit cursum et steterit, ut mittatur, impudentes dicat esse illos, qui eurrere ewperint, ipse intra carcerem stet et narret aliis, quo modo Ladas aut Baotus Sichonius cursitarint, sic isti, cum in artis curriculum descenderint(Halm J. l. pag. 562 secundum opti- mos codices descenderunt), illos, qui in eo, quod est artificii, daborant(ælaborent recte Schmidt), aiunt facere immodeste, aliquam antigui oratoris aut poetae laudant scripturam, ipsi in stadium rhetorieae artis prodire non audent(artis, quod in optimis deest codicibus, recte omittunt Halm, Simon, Langen, Schmicdt).

Diversissimis emendandi rationibus critici codicum temptaverunt lectionem, quae haec est: Ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut seripturam; nam ultima duo verba pror- sus nihil faciunt. Quare Lambinus scribendum coniecit aliquem antiquum oratorem aut poctam aut alium seriptorem laudant. At Cornificius semper de oratoribus et poetis loquitur; aliorum scriptorum mentio nusquam fit. Quae Kayser præbet audacissime insuper pronomine psi transposito aliquam antigui oratoris aut poctae laudant seripturam, ipsi in stadiium e. q. s., quam- quam optimum præbent sensum, tamen a codicum vestigiis nimis recedere videntur. Halm Anal. Tull. I, pag. 32 legi vult aliquem antiguum oratorem aut poetam laudant, sua scriptura e. q. s., quam coniecturam interpungendi ratione mutata Klotz in textum recepit cum scripsit: psi ali- quem antiguum oratorem aut poetam laudant scriptura sua: in stadium e. q. S. At Halm sibi non constitit, nam a coniectura sua speciosa sane postea ipse recessit et verba aut scripturam de- sperata omni sanandi spe glossema marginale cum duceret in mus. Rhen. XV, 562, et Simonis et Schmidtii, qui novissime hunc locum pertractavit, assensum tulit l. I. pag. 13.