nem, in qua cum etiam eorum librorum, qui ad textum constituendum nullius prorsus momenti sunt, varietates sint allatae, quid optimus quisque liber prebeat cognitu difficillimum est. Praæ- terea Kayser, id quod in tanta codicum mole fieri necesse erat, non satis diligenter rem insti- tuit immo sæpissime erravit, qua de re, ne longus sim, conferatur Langen Philol. XXXVI, 482— 485. Hæœrentibus nobis sæepenumero his Kayserianae editionis vitiis atque defatigatis codicum deteriorum satietate gratissimum semper auxilium tulit Herbipolitani collatio, quam A. Weidner liberalissime nobis permisit quamque ita instituit, ut non typis expressam, sed manibus diligen- ter confectam atque ad litterarum ductus perpolitam præstantissimi huius adiumenti imaginem ante oculos semper haberemus. In afferenda reliquorum librorum varietate Kayserianam invito quidem animo secuti sumus auctoritatem nec minus dolemus, in manibus non esse Bernensis collationem, qua et Simon et Schmidt usi sunt.
Adhuc ita nobis progressa disputatio est, ut quibus ex fontibus haurienda esset Corni- ficii emendatio et interpretatio demonstrare conati simus. Ilis præmissis iam transeamus ad tertiam commentationis partem, qua locos nonnullos ex quarto de figuris libro exscriptos tractabimus.
IV, 1, 1(121, 1):*Ouoniam in hoc libro, Herenni, de eloeutione seripsimus, et quibus in rebus opus fuit eremplis uti, nostris æremplis usi sumns et id fecimus prcter consuetudinem Grε corum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus. Kayser præœbet scripsimus ex uno h; sed cum con præpositio in h facillime interciderit, acquie- scendum esse in reliquorum codicum lectione conscripsimus rectissime admonet Thielmann I. I. pag.(460]. Alia etiam restat difficultas in verbis prater consurtudinem Gracorum; nam op- timae auctoritatis liber h non habet praæter consuetudinem Græecorum sed prcætorea consuetudinem Græcorum. Adverbium praterea cum omni sensu carere videretur, editores omnes reliquo- rum codicum secuti auctoritatem in textum receperunt praæter consuetudinem Græcorum. At litterae quae sunt ea quomodo in antiquissimum venissent librum explicare omnes præetermise- runt, quam optimi libri neglectionem corrigere iam conabor. Inerat ex mea quidem sententia in archetypo genetivus eorum; qui cum per compendium quod dicitur scriptum esset, a librariis facile pro ca accipi et cum antecedenti præpositione prater coniungi potuit, ita ut in h invenia- mus prælterea consnctudinem Græcorum. Genetivus Græcorum vel in margine vel supra lineam additus a librario, qui genetivum orum explicare voluerit, in Cornificii textum postea ipse ir- repsit. Græcorum studia rhetorica illis temporibus Romae fere sola vigebant, cf. IV, 7, 10 (133, 1): postremo hacc quoque res(hoc est aliunde sumenda non esse ab artis scriptoribus exempla) nos duxit ad hanc rationem, quod nomina rerum Græca conrertimus: ea remota sunt a consuetudine; quae enim res apud nostros non erant, earum rerum nomina non poterant esse usitata e. d. s. Interpolator ergo genetivum corum recte explicavit; nihilo minus interpolatio e textu removenda est. Quare totum locum sic reficiam: Ouoniam in hoe libro, Herenni, de elocutione conscripsimus, et quibus in rebus opus fuit eremplis uti, nostris eremplis usi sumus et id fecimus præter eorum consuetudinem[uræcorumf gui de hac re seripserunt, necessario faciendunm est, ut paucis rationem nostri consilii demus.
* Codicum notis iisdem quibus Kayser usi sumus; uncis inclusimus paginas versusque maioris Kays. editionis; textum ex eadem editione exscripsimus. Nec tamen illam antiquiorem scribendi rationem recepimus, quippe quam Kayser non ex codicibus, sed ex placitis Madvigi, Ritschelii, Fleckeiseni aliorum Cornificio attributam esse ipse dixerit.


