Aufsatz 
Emendationes Cornificianae / von Karl Germann
Entstehung
Einzelbild herunterladen

mus. Rhen. vol. XVII. pag. 391 sqq., qui singulis Halmianae dissertationis locis iterum pertrac- tatis codices tertiae familiae quippe ex pleniore haustos archetypo, ubi lacunis deformati essent vetustiores libri, non falsarii cuiusquam commenta sed vera Cornificii verba conservasse nobis probavit. In eadem fere atque Spengel sententia sunt: Simon, Die Handſchriften der Rhetorik an Herennius. I. Schweinfurt 1863. II. Schweinfurt 1864, qui praæter codices a Kaysero primae classi adscriptos etiam Bernensis libri scculi decimi varietatem exscripsit et ad emendandum scienter adhibuit, in altera vero speciminis parte trecentos fere locos maxima diligentia collectos tractavit, quibus tertia familia præpositionibus insertis interpolata videtur; Krölmert, de rhetoricis ad Herennium, Regimonti 1873; Destinon, de codicum Cornificianorum ratione, Kiliae 1874, qui ex tredecim tertiae familiae codicibus Bambergensem a Kaysero littera b notatum et scculo duo- decimo adscriptum optimae auctoritatis esse nobis probavit, id quod Simon iam tetigit I. I. I. pag. 17; nec non Fr. Schmidt, qui decem ex libro quarto paragraphis desumptis quattuor codi- cum ope Herbipolitani, Parisini, Bernensis, Bambergensis adiutus novi nobis textus exemplum dedit: Probe einer neuen Ausgabe der Rhetorica ad Herennium. Gumbinnen 1878. Ac de codi- cibus quidem satis a nobis disputatum esse arbitramur.

lam transeamus ad alteram commentationis partem, in qua hominum doctorum com- mentationes inde a Kayseri temporibus usque ad nostram ætatem scriptas afferemus, ut quae criticorum studia Cornificiana habeantur cognosci possit. Quorum numerum cum aut textui se- cundum codicum vestigia constituendo aut interpolationibus reiciendis aut sermonis proprietati- bus cognoscendis operam impenderint, tripertitum esse volumus.

Ac primum quidem eis, quae Halm et Spengel comparaverunt, emendandi et interpre- tandi præsidiis adiuti præter eos, quos supra nominavimus, textum ex codicibus constituere co- nati sunt Klotz in editione Teubneriana, Lipsiae 1868; Hansel: Fleckeis. annal. 1866, pag. 851 sqd.; Teuffel: mus. Rhen. XXVIII, 496; Sievers: mus. Rhen. XXVIII, 568 sqq.; Jordan: Hermes VIII, 75 sqq.; Langen: Philol. XXXVI, 445 487 et 577 596, XXXVII, 385 414; Weidner: M. Tull. Cic. artis rhetor. ed. præf. XVII sqq., Fleckeis. annal. 1879, pag. 127 et 128; Tmel- mann: dissert. philol. Argentorat. vol. II.[454] sqq.

Interpolationes, quas et apud nostrum ut in primis Ciceronis scriptis multum grassatas videmus, quarumque varia genera Kayser primus accuratius describere instituit in editionis maio- ris prœf. pag. XIV, diligenter investigarunt et e textu Cornificiano reiecerunt Sievers I. 1.; Ost- mann: de additamentis, quae in Rhetoricis ad Herennium inveniuntur, antiquioribus, dissert. in- aug. Vratisl. 1876; Langen l. l. ac novam quandam viam ingressus Hofrmann: de verborum transpositionibus in Cornificii Rhetoricorum ad C. Herennium libris, dissert, inaug. Monachi 1879, dua cum dissertatione conferatur recensio, quam instituit A. Römer: Fleckeis. annal. 1879, pag. 823 sqq.

De sermonis Cornificiani proprietatibus post Kröhnertum I. I. pag. 4 19 accuratissime egerunt Thielmann I. I. pag.[349)[454]; Blätter für Bayr. Gymn. XVI, 202 sqq., Wölfplin: Philol. XXXIV, 142 sqd. Nonnulla ad syntaxin quae dicitur pertinentia tetigit Langen l. I. velut usum pronominum quisquis, quisque, unusquisque, repetitionem præpositionum monosyllabarum, coniunctivum in interrogationibus obliquis, alia.

Ex iis quae supra disputavimus quamquam luce clarius apparet, antiquissimum quemque librum in textu constituendo esse adhibendum, tamen quominus id faciant multis adhuc critici impediuntur difficultatibus, quippe qui fere omnes confugere debeant ad maiorem Kayseri editio-