Emendationes Cornificianae. Scripsit
Carolus Germann.
(rarnikcianae artis recensio atque emendatio a quibus proficisci debeat codicibus quo- niam inter eos qui huic rei operam insumpserunt ad nostram usque œtatem magna fuit dissen- sio, repetamus paulo altius necesse est. Ac rem ita instituemus, ut primum de universa co— dicum Cornificianorum ratione breviter disseramus, deinceps commentationes eorum afferamus, qui cum textui emendando tum sermonis Cornificiani proprietatibus cognoscendis diligenter ope- ram navarunt, postremo codicis Herbipolitani, quo adhuc nec melius nec vetustius Cornificianae emendationis habetur adiumentum, collatione quae in manibus est adiuti complures locos ex quarto de figuris libro exscriptos emendare conemur.
Atque in editione maiore, quae prodiit Lipsiae 1854, tres vel potius quattuor codicum familias Kayser constituit., Quarum primam familiam quamquam solam pro fundamento genuinae scripturae in universum habendam esse recte censuit, tamen cum ipse sibi non constaret, et per- multis locis, quibus auxilio tertiae vel secundae librorum familiae facile supersedeamus, néglectis primae familiae optimis ac vetustissimis libris omnes omnium ætatum codices ad textum con- stituendum adhiberet, effecit, ut sepissime non ponderasse sed numerasse tantum codices videa- tur. Multa sane idem correxit in editione minore, quae prodiit Lipsiae 1860, nec tamen tam multa, ut prioris editionis rationem immutasse, vitia omnia sustulisse videatur.
Kayserum magnis occupatum fuisse erroribus primus nobis probare conatus est C. Halm dissertatione mus. Rhen. vol. XV. pag. 536 sqd. inserta. Etenim cum critici sit ponderata unius optimi libri auctoritate veterum scriptorum textum constituere, non deteriorum librorum numerum sequi, permultis quarti libri locis accurato subiectis examini vetustissimos libros Herbipolitanum et Parisinum integra Cornificii servasse verba tam certis vir doctus nobis demonstravit argumentis, ut artis criticae principem possis agnoscere. Una in re Kayseri scilicet rationis criticae refutan- dae nimio ut videtur captus studio extra veritatis, fines egressus est. Nam in primae familiae optimis libris multae inveniuntur lacunae homcœotcleutis quae vocantur ita ortae, ut librarius in- doctus, cum ad idem aut ad simile aliquod verbum oculis aberraret, media omitteret. Quae la- cunae in tertia familia etsi plenae atque integrae afferuntur, tamen illi quoque loci reprehensio- nis ansam Halmio dederunt, qui ubique aut lacunam archetypi statuendam aut prima codicum
familia quac præbeat sufficere existimat. At certissimis refutatus est argumentis a Spengelio in 1*


