EBAIſnä
poëtas Pisander est secutus. Est igitur ejus de Oedipo narratio, ex variorum temporum et scrip- torum fabulis mixta ac conflata.
§. 40. Ouae Corinna, Pindarus, Praxilla de Oedipo narrent?
Corinnam Boeotiam, quae Pindari aemula natu illo paulo major erat, Oedipi mentionem fecisse ex schol. Phoen. 26 discimus. Ubi legimus eum narrasse non solum Sphingem, sed etiam vulpem Teumesiam ab Oedipo interfectam esse(„Gyvehsty adry 0Dd eoy Sir ra, aAka zah r- TeoG d„ ax⁴6παεναα Köéptyva⁴). Atque haud dubie in ea re historiam in Teumesi montis vicinia traditam secuta est.
Apud Dindarum complures inveniuntur loci, qui ad fabulam Oedipodeam pertinent. Sphingis aenigma commemorat(fragm. incert„ᷣνυντuα αρέο ds*α †ν ω.α) et Oedipi prudentiam, quam in illo solvendo praestiterit, laudat(Pyth. 4,263:„T⸗ ϑ,»dy rày O15α˙α 0 lav«; ef. Dissenii annotat. ad. h. I.). Oraculi ab Apolline Lajo dati mentionem fecit in Paeanibus(Schol. Vrat. A Ol. 2,70). Majoris autem momenti quam haec ea sunt, quae in altero carmine Olympico(v. 38 seq.) de Labdacidis narrantur. Quod carmen in victoria curuli celebranda versatur, quam Ol. 76,1 Thero Agrigentinus Emmenidarum gente ortus reportavit. Atque cum a Thersandro, Polynicis filio, Emmenidae originem duxerint, poëta, qui, quas fortunae vicissitudines Theronis majores experti sint, narrat, Cadmidarum quoque res et eventa commemorat. Et posteaquam Cadmi filias post magna mala divinos honores consecutas esse dixit, nova deinde mala genti illi accidisse adicit,
58 Obsp Exrsws ARo u6 νοςσ vς 2vMv6,1SvOC, 8y d IIOv JSnd8» nakhalcaτoy eLO0sy.
100toa 8'08e'„Epiode
ESy4 0 0d„ nARaANoovia 14„ à v.
Commemorat igitur parricidium Lai ab Oedipo commissum et mutuam fratrum caedem, quam illius poenam fuisse statuit Incestum autem Oedipi cum matre conubium et exsecrationes, quas in filios jactavit, consulto, ne Theronis animum offendat, practermittere videtur. Pindarum primum oraculum Lajo ab Apolline Pythio datum esse testari Schneidewinus(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 171) et Prellerus(Jahns Jahrb. 1853 p. 73 et 75) contendunt. Neque tamen id ita se habere videtur, cum jam in Oedipodea illud commemoratum esse veri simile sit. Illud vero concedendum est Pindarum, cum patre ab Oedipo interfecto vetus illud oraculum ad eventum perductum esse dicat, majus ei quam superiores pondus tribuere. Qua in re Delphicorum sacerdotum narrationes valuisse crediderim, qui ejusmodi fabulis utebantur, ut responsa sua certa et summa fide digna esse probarent. Atque ea, quam Pindarus ingressus est, via tragici deinde longius processerunt, qui in Oedipi rebus narrandis Pythii oraculi vim et auctoritatem maxime extulerunt.
Chrysippi raptum, cujus Pindarus quoque mentionem non fecit, prima, nisi oraculum in Oedipi Regis et Phoenissarum argumento prius fuisse statuimus, Praxilla Sicyonia commemoravit. Dieit enim Athenaeus XIII, 603 A nonnullos narrare puerorum amoris initium a Lajo repetendum esse, qui Chrysippum, Pelopis filium rapuerit, Praxillam autem Sieyoniam tradere ab Jove raptum esse Chry- sippum(„IIgäsAa E 7 Leyia 5nd As νν ααd-at To- XParo). Ubi pro öο sς seri- bendum esse ön' Oiòioοοςᷣ Valckenarius conjecit, cui Welckerus(Aesch. Tril. p. 357), Schneide- winus(Abh. d. Gött. Ak. 1852 p. 172), alii assentiuntur. Eo autem conjectura illa nititur, quod


